Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

447 recollectiones in dominicis cassus”). b in ms. datur aliquis conatus corrigendi hoc verbum sine tamen bono exitu. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et simul exortae spinae suffocaverunt illud” (Lc 8[, 7]). Postquam suscepisti Sanctissimum Eucharistiae Sacramentum, tot semina virtutum sparsa esse in cordis tui solo cogita, quot micas gratiarum largitor gratiarum Deus secum ad te intulit. Da ergo operam, ne, tam pulchre exculta, mundata et seminata terra cordis tui spinae repentinarum culparum noxarumque, malorum affectuum tribuli, improborum desideriorum sentes exoriantur tumque praestantia semina suffocent. Sed proh dolor negligentiam tuam! Vix novam sementem suscepisti, nondum caelesti agricola pedem ex agro tuo referente, tot tantisque vepribus pullulas, cum te illico ad diversas cogitationes convertis mentemque tuam a gratiarum pro tam excelso beneficio actione omnino avellis et sponte abstrahis! Caveto, ne tibi illud, quod primae Matri accidat; quae oblita gratitudinis et beneficii creationis collatique paradisi, cum serpente sermonem orsa miserabiliter cecidit exciditque campis Elysiis felicissimis.45 [f.27r] 2. “Aliud cecidit in terram bonam” (Lc 8[, 8]). Nostine, quae hoc loco terra bona intelligatur? animus tum ad audiendum, tum ad parendum promptissimus et ad exequendum iussa Dei eorumque, quibus iure subest, celerrimus, ne multis opus sit; Religiosus obediens christianusque hic intelligitur. Nam, sicut agricola terram illam bonam appellat, quae omne illud semen, quod illi fuerit mandatum, cum faenore restituit, ita terra bona mystice iure dicendi sunt illi, qui indifferenter, cui debent, parent et magnum fructum reportant obedientiae. Move igitur omnem lapidem, ut terra bona fias, omni semini apta, omnis fructus producibilis; quod futurum est, si contrarias obedientiae passiones, quasi sentes quosdam, e corde tuo eradicaris mortificaverisque. 45 Cf. Gen 3, 16. 23-24.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==