Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

446 inspectio cordis faedarum cogitationum [f.26r] congerie expellat, vel malarum actionum mole ingenti opprimat et quodammodo, accepto animae tuae dominio, conculcet atque eam ob rem nullum fetum divinum semen in corde tuo iactum producit. Quare tale tibi remedium huius mali adhibendum est, quale ab optimis patribusfamilias adhibetur: qui, ne agros suos a viatoribus contritos inspiciant et doleant, vias solent per eos factas obstruere et semitas vel minimas delere. Obstrue tu quoque aditum cordis tui stygio viatori; praeclude semitas, hoc est, aures oculosque a curiosis distractionibus averte et futurum spera, ut semen Dei in agro animae tuae non conculcetur magnumque magno cum faenore fructum hic sit producturus. 3. “Et aliud cecidit supra petram, et natum aruit” (Lc 8[, 6]). Petram esse durissimam durissimum cerebrum tuum cogita asperamque voluntatem. In quam licet toties sua sacra semina, bonos instinctus, stimulos ad virtutem, Dominus mittat, tam per se, quam per alios, puta magistros spirituales et verbi divini alios seminatores, nullum tamen fructum metit. Nam illae inspirationes, illa virtutum semina, in duro corde et caucaseaa [s] tua voluntate radicem figere nequeunt, et partim exarescunt, partim a volucribus infernisb, malis geniis auferuntur. Toties petra fis, quoties divinae ordinationi resistis: toties rupes quaedam inaccessa et infecunda existis, quoties scelesta quadam pertinacia sensus tuos induratos geris, neque ad bonum ab ullo inflecti sinis, neque tibi emendationem persuaderi, aut maiorem perfectionem. Vae misero tibi! Si te Divinae vel gratiae [f.26v] vel omnipotentiae malleus non emolliet! atque petram cordis tui adamante duriorem, sanguis Iesu Christi, quem accedis, non dissolvet. Duros quippe lapides, uti inutiles, non potest bonus paterfamilias agro in suo perpeti, sed eos extra eicit; ne tu extra Regnum Dei eiciaris, si adhuc induresces, vide et cave. a i.e. valde indurata; talis significatio evidenter procedit a verbo “Caucasus”, qui est mons Asiae, et ab usu huius verbi apud Senecam (Med. v. 43):”Caucasum mente induere [...] est supra modum indurare animum, et ad scelerata quaeque obdurare”( SSL, s.v. “Cau-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==