445 recollectiones in dominicis et accomoda. Non enim [f.25v] aliquid praemii, ultra meritum in beata aeternitate datur: docent te id verba sacrae paginae haec: “Opera a eorumb sequuntur illos”[Apoc 14, 13]. a add. “enim” (BSV) b “illorum” (ibid.) Quare, ne tibi fiat, quod solet negligentibus discipulis, qui, aliis ad altiora promotis, in veteribus sordibus ob suam negligentiam delitescere coguntur. Da operam, ne novissime in vineam Domini vocati, si magis tepidus extiteris, melioremmercedem te accipiant. Dominica Sexagesimae43 Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Exiit qui seminat” (Lc 8[, 5]). Considera hodierna die egressurum e tabernaculo suo Christum ad inserendas fruges terrae cordis tui. Venit caelestis ille Paterfamilias sub specie panis ad te, ut semen bonarum inspirationum verbique sui mittat in animam tuam. Sed, eheu! verere, ne abscedat iratus si te incultam et desertam terram reperiat; tot spinis imperfectionum scatentem, tam aridam et siccam! Deplora tuam miseriam et tam infelicem statum! quod inter alios Dei agros, hoc est ferventes famulos, tam sterilis et infructuosus, id est nihil boni faciens neque cogitans, reperiare; ut saltem, cum venerit, lachrymis te madentem intuens non dubitet semen sanctum iacere in cor tuum. 2. Expende te multoties sacras inspirationes petere solere, multoties exoptare et multoties datas fuisse tibi etiamnon petenti, nul- lum tamen fructum earum te produxisse. Causam huius rei hanc advertito: quod, quamprimum tibi hae a Spiritu Sancto immittuntur, malus genius advolet, infernalis ista harpyia44, et has, vel 43 Est paenultima Dominica ante Feriam IV Cinerum. 44 Cf. Bendinelli Goffredo, Arpia: EI IV, 568-569: “Le arpie sono demoni femminili [...] con testa, busto e braccia umane, il resto da uccello. [...] La loro maggiore popolarità è forse.. dovuta alla loro natura di demoni alati infernali [...] addetti al trasporto delle anime a volo nell’al di là”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==