444 inspectio cordis 2. “Quia nemo nos conduxit” (Mt 20[, 7]). Multos gentilium posse habere in die illo decretorio excusationem, considera, suae infidelitatis, ex hac causa, quod nihil audiverint de Christo, vita mundi et salute [f.25r] mortalium; aut certe leviores poenas passuros ethnicos christianis, iuxta illius, quae Divo Macario apparuit, animae Flaminis Ethnici enarrationem42. Contra, quis christianorum poterit se excusare in male factis, siquidem in eum praecepta Dei, statuta Ecclesiae, consilia evangelica, doctrina Christi non observata acerrimam damnationis feret sententiam? Sed maxime tibi metuendum est, ne in manus Iudicis illius incidas, cui nullam tuorum defectuum, negligentiarum, commissorum omissorumque possis afferre excusationem. Saecularibus hominibus, de praeceptis tantum divinis atque ecclesiasticis reddenda erit ratio faetassisa[s] coram Deo idice; a te vero vocationis tuae, inspirationum, mediorum ad virtutem neglectorum, non servatarum Constitutionum, extraordinariorum auxiliorum, quae tibi, ut tenderes ad sublimiorem semper perfectionem a Deo dabantur, ratio exigetur. a in ms. erronee: “faetassis”, in margine correctum in “fortassis” Denique quid censes, qualiter, et quam stricto examine Sanctissimorum Paenitentiae Eucharistiaeque Sacramentorum frequentatio discutietur, ubi eorum fructus, et huius hodiernae communionis instantissime a tua anima repetentur? 3. “Accipientes murmurabant” (Mt 20[, 11]). Quandoquidem intelligis iustissimo a Domino pro qualitate laborum mercedem distribui, conare te implere bonis operibus et meritis copiosissimis; neque in triviis haereas, sed maiora etiam Patribus Sanctis aggredi agereque desideres, quo ampliorem mercedem referre queas. Non sis contentus quavis obvia perfectione, sed maiores perfectiones sectare ad easque animum tuum applica 42 Cf. Apophtegmata Patrum, De abbate Macario Aegyptio, n. 38: PG 65, 279: “Narravit abbas Macarius: Iter agens [...] subtus nos sunt.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==