Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

43 praefatio informatoria tione affirmatissime ostendit peritissimus Iuris Pontificii interpres Prosper Fagnanus 2. Decret. in c. Nullus, n. 55.12 Atque tales ordinari posse ad titulum Paupertatis, sive Congregationis (quod magis Romae probatur), nemo dubitare queat. 3. Haec praemissa breviter ad informandos eos, qui sinistre de praesenti sentiunt et loquuntur Instituto, partim ob ignorantiam eius, partim ob malam informationem.13 Quod si paucula sequentia capita, his Eremitis Marianis proposita ad observandum benigniore oculo inspexerint, utique benevolentiores in eos futuri; qui nihil aliud praeter Deum et gloriam eius, praeter honorem Virginis electissimae, praeter salutem animarum et propriam, praeter suffragia defunctorum, quaerunt aut concupiscunt.14 Caeterum quamvis haec Congregatio in exposito statu Eremitarum sit erecta, non tamen ita solitudini inhaeret, ut non meritorium sibi quandoquea ducat, proximorum etiam spiritualibus obsequiis, quantum fas est, absque praeiudicio alieno, occupari.15 a in ms. est verbum adiunctum, interscriptum (NVR) Neque prorsus Eremiticum titulum sic exambit, ut cuipiam se exaequet. Verum sanctissimos quosque ac vetustissimos et religiosissimos Ordines ac Instituta omnia, ita sibi colenda [p. 5:] esse censet, ut omnium se ultimam profiteatur et eorum submisse commendet se protectioni et charitati. 12 Cf. Fagnani Prosper, Commentaria in Secundum Librum Decretalium, Romae 1661, – a) p. 60: De Foro Competenti, Cap. Nullus, no. 57 et in Summario huius puncti (p. 51), ubi tamen legitur: “non recipiendis”; – b) p. 59: ibid., n. 55 et in Summario huius puncti (p. 51). Confirmatur magna opinio auctoris de Prospero Fagnani (“peritissimus Iuris Pontificii interpres”) in: Da San Mauro Zaccaria, art. Fagnani Prospero: ECat V, 957-958: “I suoi commentari alle Decretali [...] gli valsero un posto eminente tra i canonisti postglossatori”. 13 Agitur de adversariis Instituti a P. Papczyński fundati, quorum nomina sunt nobis plerumque ignota, attamen de eis sermo est ab initio fundationis sive in scriptis Fundatoris sive in documentis hoc Institutum respicientibus. Cf. Positio, 361 (Doc. X, 5, n. 8). 425 (Doc. XI, 10). 430-433 (Doc. XI, 11). 504-505 (Doc. XIII, intr.). 513 (Doc. XIII, 3, intr.); CP, Epistola Dedicatoria, in fine. 14 Cf. infra, c. I, no. 2, ubi agitur de fine Instituti. 15 Cf. ibid., no. 3.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==