42 norma vitae Gaudere quoque praesertim istiusmodi Eremitas privilegiis monachorum et clericorum, fori et canonis, praeter multos alios, Lezana tom. 2. q. reg.,6 Angelus in conf. 121,7 sunt authores; nec quisquam, quantum nosse potui, huic sententiae adversatur. Quam opinionem, uti communem etiam Domini de Rota decis. 1. de Regul. in antiquis sunt amplexi, teste Laureto de Franchis, pars 2. q. 41.8 Vita autem Eremitarum, de quibus hic loquimur, est approbata “in statu poenitentium”, c. aliud, 10, q. 1, ut idem Lauretus notavit.9 Ex quo sequitur non indigere illos ulla approbatione, cum iudicialiter et canonice ab Ordinario loci sunt admissi. Censet praeterea Lezana Romanus theologus loco citato: eum, qui talem statum Eremiticum vovit de futuro, teneri voto satisfaciendi.10 Quod si iam est amplexus hunc statum in aliqua praesertim Congregatione Eremitarum saltem ab Episcopo approbata et in ea professionem emisit, talis non potest hunc statum mutare, nisi cum dispensatione Romani Pontificis ad instantiam Superioris dictae Congregationis obtenta ob causas iustissimas et gravissimas, idque propter praeiudicium tertii. Ita Sacra poenitentiaria, consulta a quodam istiusmodi Eremitarum Superiore, declaravit [anno] 1691.11 Habitantes autem in caenobiolis tales Eremitas non [p. 4:] includi in prohibitione de novis domibus recipiendis posseque habere modum vivendi approbatum ab Episcopo degentes in Congrega6 Cf. Lezana Io. Baptista de, Summa Quaestionum Regularium, vol. I, Venetiis 1646, t. II, 47a-b (c. VII, nos. 4-6). 7 Est citatio desumpta ex infra indicato opere De Franchis (no. 1). Videtur quod agitur de Angelo (de) Lautusca, de quo legitur in: T. Del Bene, De immunitate et iurisdictione ecclesiastica, Lugduni 1674, in frontispicio et in p. 83, sed non potui opus dicti Angeli, in quo ageretur de Eremitis, invenire. 8 Cf. De Franchis Lauretus, Controversiae inter Episcopos et Regulares, Romae 1656, II, 493-494 (q. 41, nos. 1. 2. 4). 9 Cf. ibid., p. 494 (no. 2). Citatio: “c. aliud, 10, q. 1” respicit ibi aliam sententiam: “Tales enim Eremitae sunt et esse debent sub obedientia Episcopi”. 10 Cf. Lezana, op.cit., loc. cit., no. 9: “votum validum est et obligatorium”. 11 Quasi certe P. Papczyński hic de seipso loquitur, nam is Romae anno 1691 fuit et modum solvendi problema desertorum e sua Congregatione quaerebat. Cf. Positio, 504-506. 513-519.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==