41 ??? [p. 2:] Praefatio Informatoria 1. Congregationem Immaculatae Conceptionis hanc, de qua te informamus, Lector benevolentissime, in statu Eremitico placuit pientissimo antistiti Stephano Wierzbovio, Posnaniensi Episcopo et Nominato Archiepiscopo Gnesnensi, laudabiliter vita perfuncto, canonice erigere1; tum Sanctissimo Domino nostro D. Innocentio papae XI felicis recordationis certis indulgentiis atque confraternitate dotare2; serenissimo demum atque invictissimo Principi Ioanni tertio, felicissimo Regi Poloniae cum universa Republica Polona in Comitiis Generalibus [anno] 1677 Varsaviae celebratis probare et in perpetuam assumere protectionem3. 2. Enimvero Eremitas in triplici differentia olim fuisse et nunc esse docet in Quaestionibus Regularibus eruditissimus P. Emmanuel Rodericus Lusitanus Minoritanae Observantiae notus theologus: alii enim sunt (inquit ille) “Serbitae” per mundum euntes; alii dicuntur “Anachoritae” seu Solitarii; “tertii dicuntur Coenobitae”4. Inter quos omnes ii, qui profitentur vitam religiosam in Ordine vivendi approbato a Papa, aut ab Episcopo (quod notandum censuerim) habentes Superiorem, nihil habere possunt proprium et inter personas Ecclesiasticas computantur.5 [p. 3:] 1 Congregatio Immaculatae Conceptionis die 21 aprilis 1679 canonice erecta est; cf. Positio, 383-400 (Doc. XI, 1-4). Episcopus Stephanus Wierzbowski (16201687), Ordinarius Posnaniensis ab anno 1663, a rege Sobieski anno 1686 Archiepiscopus Gnesnensis nominatus est, sed ante mortem approbationem Sanctae Sedis pro hac nominatione non obtinuit. Cf. HierCat IV, 287. 2 Cf. Innocentius XI, breve Cum sicut accepimus, 20 martii 1681; cf. Positio, 404-409 (Doc. XI, 6). 3 Cf. Approbatio fundationis Eremitarum in Eremo Korabieviensi, in: Positio, 376-378 (Doc. X, 7), ubi in fine legitur: “et hanc Congregationem sub Nostram [i.e. regis Ioannis III Sobieski (1674-1698)] et Reipublicae Protectionem perpetuo assumimus”. 4 Cf. Rodericus (Rodrigues) Emanuel (Manoel), Quaestiones Regulares et Canonicae, Turnoni 1609, III, 151-152 (Quaest. 69, art. 4). 5 Cf. ibid., p. 152: “concludo [...] statum Eremitarum [...] inter personas ecclesiasticass et religiosas numerari”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==