442 inspectio cordis Dominica in Septuagesima41 Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Simile est regnum caelorum homini patrifamilias” (Mt 20[, 1]). Considera, patremfamilias esse Christum; Vineam, Ecclesiam; vites vineae, animas fideles; operarios, viros spirituales, tam saecularem, quam Religiosum clerum: quos iam multi praecesserunt, uti sancti Apostoli, qui primo vineam hanc fundarunt cum ipsomet patrefamilias Christo, et excoluerunt; Martyres, quorum sanguine rigata est: Virgines, quarum virginitatis liliis et variegatis virtutum fragrantissimarum floribus exornata nitet. Te quoque ad istam vineam vocatum agnosce; quod tibi gratulans, pro viribus tuis, quibuscunque in animo et corpore polles, in ea charitatis operibus incumbe. Porro optimus vineae Dominus cibum tibi iam praestantissimum cum omnibus suis operariis providit, cibum sufficientem, cibum salutarem, qui est sanctissimum Corpus eius, quod modo manducaturus es. [f.24r] 2. “Conventione autem facta” (Mt 20[, 2]). Expende Domini tui summam mansuetitudinem, bonitatem, clementiam, liberalitatemve. Nam, cum te uti in omnibus, tam- quam mancipio, proprio empto sanguine sine ulla mercede posset, pepigit tecum mercedem, conventionemque fecit: cuius mercedis magnitudinem his expressit: “Vos, qui secuti estis me, [...] acentuplum accipietis, et vitam aeternam possidebitisa” [Mt 19, 28.29]. O, ergo excute omnem torporem et negligentiam, laboribus te accinge: quid diffluis otio? quid marcescis? Filii saeculi pro bonis transituris innumera maria transeuntb; tot sese periculis exponunt; noctibus diebusque sudant, et quandoque ideo solum tot discrimina subeunt, tot labores exantlant, tot incommoda perpetiuntur, ut solam hanc mortalem vitam possint sustentare. 41 Est 3tia Domenica ante Quadragesimam (olim initium temporis poenitentialis). – Hic titulus praeceditur adnotatione talis tenoris: “Dominicam 6 post Epiphaniam vide in fine Dominicarum”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==