Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

441 recollectiones in dominicis 2. “Inimicus homo hoc fecit” (Mt 13[, 28]). Considera semper quidem invigilare orci satellitem lapsui humano, sed praesertim maximam dare operam illo die, quo per sacratissimum Eucharistiae sacramentum Deo reconciliamur, cum eoque in gratiam redimus, ut nos decipiat, ad peccatumve et graves imperfectiones inducat. Itaque cur incircumspecte et incaute incedis? an putas tibi hodie nullas strui insidias? falleris. Huc cacodaemonis omnes vires, et nervi intenduntur, ut subvertaris. Nam si scelus Iudae gravius esse videtur ideo, quod eo momento, quo corpus Dominicum sumpsit, Dominum tradidit, vendiditque, ita cuiusvis labes turpior esse potest, qua repente animam maculat, postquam sanguine Christi mundata fuerit. Hinc hodiernae tuae imperfectiones, plus quam alias displicent Domino. Quid enim illo homine scelestius, qui modo primum alteri reconciliatus, rursus offensas multiplicat, iniurias auget, inimicitias renovat? Quare, ne tu, in eandem sceleris gravitatem incurras, opportet, sis memor accepti beneficii reconciliataeque Divinae gratiae, ac Charitatis. 3. “Sinite utraque crescere” (Mt 13[, 30]). Expende causam, cur Deus aequissimus, illico scelestos non puniat ac scelera patraverint; peccatoresque, qui sub nomine zizaniorum intelliguntur, diu in sordibus peccatorum [f.23v] haerere permittat, neque sua iustissima sententia quamprimum damnet. Expressit hanc causam divus Augustinus his verbis: “Omnis namque peccator, aut ideo vivit, ut corrigatur, aut ideo vivit, ut bonus per illum exerceatur”.40 Quodsi eam ob rem suam Deus iustus Iudex non maturavit sententiam contra te ferendam, qui magnis eum peccatis offendisti, ut vitam tuam resipiscens emendares; cur igitur differas emendationem, cum scias, ideo differri iudicium, paenamque, ut emenderis? Nullibi siquidem tam opus est festinatoa[s] , ut in fuga peccati, et emendatione. a Potius: “festinatu” vel “festinatione” 40 Haec allegatio non est verificata, quia non potui invenire hunc textum in operibus S. Augustini secundum eorum indicem generalem.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==