440 inspectio cordis 3. “Tunc apparuerunt a zizania” (Mt 13[, 26]). a add. “et” (BSV) Maxima diligentia parvae tibi imperfectiones et minimae culpae fugiendae sunt; quae quidem non cernuntur, dum inseruntur a Stygio latrone, sed postquam graviores lapsus et magnam magnorum peccatorum multitudinem conspicis et consideras in te, tunc intelligis minimas imperfectiones a te per contemptum admissas horum fuisse originem; tunc apparent zizania. Imitandi tibi sunt agricolae; qui, cum zizania e tritico aliisque segetibus extirpant, efficiunt, ut magis nocivae herbae agrum eorum non inficiant. Sic tu agito: parvas imperfectiones caveto, ut maioribus peccatis aditum praecludas; vel iam insertas extirpato, ut cor tuum mundum et animam purissimam conserves efficiasque ut saluti tuae obfutura maximopere scelera non committas. Hoc enim cacodaemon agere cum spiritualibus solet: non statim illos magnis peccatis, quos illi abhorrent, capit, sed parvis defectibus, quos ab iis scit vilipendi, ad gravissimos lapsus eos deducit. Pete a Sapientia caelesti, cum illam susceperis, Sapientiam, qua hos astus improbi genii queas evitare. Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Unde ergo habeta zizania?” (Mt 13[, 27]). a sic in BSV, dum in ms. erronee: “habent” Considera, si te quoque non admiratur Christus animamque a[c] sensus tuos, atque dicit: “Unde ergo habent zizania?” quod statim recepta sanctissima Eucharistia ad externa nimis te effundas ac vitio ingratitudinis turpissimo labores; quae res efficiunt, ut inter triticum, quod hodie caelestis Paterfamilias inseruit [f.23r] cordi tuo, zizania appareant. Recollectioni ergo incumbe et vel hac saltem, hac praesenti die, de tam immenso beneficio, quo te Dominus caeli cumulavit meditationem institue pro eoque grates immensas ac debitas persolve, non ignarus unius Communionis sacrae gratiarum actionem, alterius praeparationem esse.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==