439 recollectiones in dominicis 2. “Cum autem dormirent homines, venit inimicus b, et superseminavit zizania” (Mt 13[, 25]). b add. “eius” (BSV) Duo tibi his in verbis expendenda sunt: a. Somnumspiritualem, sive otium, sive acedia ille sit, multarum imperfectionum et culparum causam esse. Nam sicut agricolae laborioso semper agri virent, pullulant, fructum ferunt, contra neg- ligenti deserti iacent et innumeram inutilium herbarum copiam proferunt, ita homini spirituali profectum in omni virtutum genere amanti viget anima, viret mens et magni uberesque fructus crescunt: e contra somnolento et tepido nonmodo nihil boni inmente ac corde versatur nasciturque, sed etiam haec utraque multis imperfectionibus, quin peccatorum enormium sordibus inficiuntur. Excutiendus itaque tibi acediae somnus, excutiendum otii iugum est, et continuo vigilandum si profectum animae amas, et fructus sacrarum Communionum, conviviique Dominici vis spectare. b. Expendendum tibi est: tunc vel potissimum daemones nobis insidias tendere, nosque ab iisdem capi, cum nos otiosos vident et quodammodo dormientes. Nec aliam esse cuiusvis peccati causam praeter otium: laboriosos enim et suo profectui invigilantes, tot sanctorum Patrum testimonio timet hostis tartareus accedere. Cum vero ab honestis et sanctis occupationibus mentem avertimus, illico nobis cogitationum malarum semen iniicit, et sibimet in agro Domini caelestis improbus stygis colonus seminat. Cave sis tibi ab otio, cave et Dominum in hac sacra Communione ad exemplum Antonii magni Ascetarum speculi39, ora, ut e corde tuo acediam extirpet stimulisque amoris sui ad labores te excitet salutares. [f.22v] 39 Videtur quod auctor hic de S. Antonio Magno (250-356) loquitur, “definito da S. Atanasio come il fondatore dell’ascetismo”; cf. Scaduto Mario, Antonio Abate: ECat I, 1534. Cf. etiam: Chełmicki Zygmunt, Antoni św.: PEK III, 238, ubi legitur quod is “żył jak asceta wśród modlitwy i pracy ręcznei”. Itaque “la sua giornata è ritmata dal lavoro e dalla preghiera”(S. Atanasio, Vita di Antonio, Cremaschi Lisa, ed., Roma 1984, pp. 51-52).
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==