437 recollectiones in dominicis Maius tecum hodie apud te idem Omnipotens Homo-Deus miraculum patravit, cum sese tibi cum humanitate et divinitate simul in cibum porrexit et vivus integerque mansit. Quid igitur ages? num cum illa amente turba admiraberis tantum hunc et non extolles vicissim? num petes, ut exeat a te potius quam maneat apud te, ut illum laude et gratiarum actionibus cohonestes? Indignus quidem eras tam admirandi et potentis Domini adventu, multo magis habitatione indignus es. Verum tamen supplicans ei, ut te inhabitet dic: “Mane mecum Domine et me illustra lumine; pulsa mentis caliginem, pectus reple dulcedine. Amen”. [f.21r] 3. “Qualis est hic?” [ibid.]. Quaeris, qualis est hic, quem in sanctissima Eucharistia suscepisti? Est vivus, immortalis, fortis, dulcis, invincibilis: est bonus, misericors, clementissimus, maximus: est placidus, benevolus; sapientia, charitas, veritas, et omnis vita atque omne bonum. Pinge tibi et finge in animo aurum, argentum, lapides pretiosos, gemmas omnes mundi caelique divitias ac delicias; mundum cum omnibus creatis; caelum, cum omnibus angelis, beatisque. Haec omnia hic superat Deus, qui tibi in escam spiritualem cessit: verus Deus et verus homo. Iste est, qui te creavit; iste est, qui te redemit; iste est, qui te iudicaturus est. Denique si saporem in hoc sumpto inquiris, suavissimus est: sensisses hanc suavitatem, nisi felle peccatorum amaresceret cor tuum. Plura non potes, nec salutare tibi est de ipsius qualitate, quantitate, essentia indagare, scitari, meditari. Humiliter potius te coram ipso, uti canis coram Domino tuo submitte, micas gratiarum et gloriae postulans, non maiestatem explorans. Quia scrutator maiestatis opprimitur a gloria, quod sacrae Literae loquuntur; humilis vero gratiam, scientiamve obtinet multam: multa intelligit, sapit, assequitur ipsumque Deum apprehendit.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==