Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

436 inspectio cordis ri permisit; dormit ille, quoties tu vexaris, ideo potenti, humili, assidua oratione ad ferendum suppetias excitandus est. Mergeris miser et in profundum barathri tuis iam traheris sceleribus; cur ergo non succlamas: “Domine, salva me, pereo”. Naviculam tui cordis hodie conscensurus est, ne dubites te ab eo dirigendum, iuvandum, salvandum. Post Sanctissimam Communionem Punctum1. “Tunc surgens, imperavit ventis, et mari” (Mt 8[, 26]). Tantam scio tuam esse, Iesu, potentiam, ut in momento omnem a me spiritus angorem auferas et quietissimam malatiam turbato et afflicto animo restituas; idque ideo facis, quod me nimis timidum ad has tempestates sustinendas et debilem ad earum vim perfringendam [agnoscis][?]. [f.20v] Sed tunc maxime sentio redditam animae meae quietem, cum ingrederis cubiculum, sive hos- pitium mei pectoris, placidissime pacis Princeps. Agnosco tuam bonitatem, qui, ne actus tempestatibus corruam, tempestive manus mihi supponis. Attamen, Domine mi, sciens summi meriti esse tibique arridere valde, si in derelictione quavis fortem et immutatum animum geram, desidero quandoque ob gloriam tuam esse derelictus, ut magis magnificeris tu et ego humiliter sub potenti manu hostium meorum. Dispone igitur omnia circa me suaviter prudenterque. Scis cum tentatione facere proventum37: scis quando ventis imperandum est et mari, ut fiat in animo tibi subiectissimo, in regione tibi subditissima legique tuae et consiliis evangelicis obtemp[er] are paratissima, quies et tranquillitas. 2. “Porro homines mirati sunt” (Mt 8[, 27]). Considera illius maris incolarummentes stultissimas: mirabantur Servatoris mundi miracula et stupebant; non tamen ea prae- dicaverunt, neque eum Filium Dei, verumque Messiam professi sunt; quin imo petierunt, ut exiret e finibus eorum38. 37 Cf. 1 Cor 10, 13. 38 Cf. Mt 8, 34.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==