435 recollectiones in dominicis aliter, quam navis in mediis procellis a nauclero relicta, a De[o] deserti esse sibi videantur. Quod amicus Numinis summus Hebraeus Rex conquestus canit: “Quare me dereliquistia, et quare tristis incedo, dum affligit me inimicus?” (Ps 42, 2) a “repulisti” (BSV); verba “quare me dereliquisti?” inveniuntur in Ps 21, 2 Non tamen hac in viduitate nobis intellecta penitus totaliter a nobis abscedere pientissimus Dominus solet, sed dormire se fingit, ut nos propriis viribus ob maiorem meritorum cumulum pugnare doceat. Ita divae Catharinae Senensi insigni famulae suae conque- renti amicabiliter, ubinam in summis tentationibus et cur ab ea abesset, respondit: se in corde illius fuisse et permisisse quidem eam a cacodaemonibus oppugnari propter meritum constantiae et fortitudinis experimentum, sed labi ad ignominiam et condemnationem non non sivisse36. 3. “Domine, salva nos, perimus” (Mt 8[, 25]). En praesentissimum remedium, in periculis, tentationibus, maestitia, adversis, discipuli Iesu periclitantes in mari [f.20r] tibi porrigunt et submittunt: Orationem. Vult Deus exorari, ideo permittit nos tentari, affligi, oppugnari. Miles gladio et vario telorum armorumque genere hostem invadentem, vel fugat, vel sustinet. Dei servus precum vi resistere debet hosti tartareo. Sic vir secundum cor Dei se fecisse testatur: “Ad Dominum cum tribularer clamavi, et exaudivit me” [Ps 119, 1]. Non igitur succumbas primo statim, aut millesimo impetui hos- tis animae tuae, sed quamdiu te oppugnare non desistit, tamdiu illi resistas, etsi tota vita tua. Frequentiorem cum victoria luctam frequentior laurea sequitur; maiorem, maior. Aderunt tibi, si petieris divina auxilia: dormire Iesus se simulavit, cum te infesta36 Cf. S. Caterina da Siena, Breviario di Perfezione, Firenze 1942, p. 238 (c. 20, § 10): “colloquio tra Gesù Cristo e s Caterina”) diceva: ‘O dolce e buono Gesù, e dove eri tu quando l’anima mia era in tanta afflizione?’ Rispondeva il dolce Gesù, Agnello immacolato: ‘Io ero presso di te...’”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==