Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

434 inspectio cordis Gratias illis referimus habemusque, quorum pane aliquando ex gratia vescimur. Deus, cum pane caelesti te refecerit, an ingratus ab eius mensa abibis? Dominica IV Post Epiphaniam Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et ecce motus magnus factus est” (Mt 8[, 24]). Considera illud naufragium fluctusque marinos surrexisse ad probandam fidem discipulorum. Quod tecum pariter factum esse, vel fieri futurumve existimes; credasque procellas illas et tumultus, qui animo exoriuntur, sive Orco excitante, sive te ipso, Dei nutu providentiaque fieri ad probandam tuam in virtutibus divinisque servitiis constantiam fiduciamque. In mari enim continuo, hoc est vita hac misera et calamitosa versamur; tempestatibus tribulationum, tentationum fluctibus, procellis maerorum non possumus ullo modo subduci, neque carere debemus. Nam sicut nautarum virtus, scientia, labor in evitandis superandisque tempestatibus agnoscitur; ita divini famuli amor erga Deum, fortitudo prudentiaque in perfringendis adversorum fluctibus probatur. Quod declarans David et se quoque similiter probatum asserens ait: “Domine, probasti [f.19v] me, et cognovisti me; tu cognovisti sessionem meam, et resurrectionem meam” [Ps 138, 12]. Qua- si diceret: Permisisti Deus sapientissime variis me tentationum calamitatumque fluctibus exagitari et quandoque adiuvisti gratia tua, ut iis resisterem; quandoque me dereliquisti, ut propriis tantum viribus sustentarer; quandoque etiam sivisti, ut paterer naufragium, peccarem, sed rursus post naufragium, post lapsum me erexisti: cognovisti itaque vires et nervos animi mei, quam debilis et fortis sim, quantum stare et labi possim probasti, expertus es. 2. “Ipse vero dormiebat” [ibid.]. Saepe id accidere spiritualibus personis Deo impense famulari enitentibus expende, quod derelictiones summas patiantur et non

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==