433 recollectiones in dominicis Tu modo vide, nemini dixeris quas tibi Dominus hodie impertitus est illuminationes, ne vel elationis cogitatio in animum tibi subrepat, vel gratias tibi collatas divulgando magni fieri velis et reputari. Praestat demum digna gratitudine potius Numen pro praestitis favoribus afficere, quam eos divulgare. 2. “Ostende te” [ibid.]. Contraria priori puncto meditare, favores divinos, beneficiaque esse revelanda: sed cui? Sacerdotibus. Scelus est ingens occulere magnalia Dei; periculosum est non manifestare suam conscientiam; partim ne decipiamur, partim ut doceamur. Ideo quippe constituti sunt a Deo in eius Ecclesia sapientes, ut illi dignoscant lepram a lepra, iudicent, consulant, informent. Quibus non concredere spiritum suum, vel diffidentia, vel praesumptio, vel vanus timor, vel deceptio est. Nam sicut illi, qui aliquo duce viam faciunt errare non possunt, ita in via spirituali, qui ductu aliorum nituntur et consiliis gubernantur, haud decipi possunt. Cogita ergo te esse ignarum spiritualium et agnosce, ac difficili lubricoque perfectionis tramite, ex quo multi sine ductoribus aberrarunt, ne praesumas iter absque duce facere; sed te illius consiliis, monitis, iussibus, tanquam cassus lumine sis, duci permittas. 3. “Offer munus” (Mt 8[, 4]). Iubet leprosum Dominus, ut pro recepta sanitate munus offerat. Tu a tot tantisque animi morbis in purissimo sanguinis Christi, saluberrimoque balneo purgatus num de regratificatione non cogitabis? Oportet te munus ei offerre poenitentiae: Primo, ut des operam, ne vel minimas maculas anima tua amplius [f.19r] contrahat. Secundo, ut pro virili et gratia ad id tibi concessa, veterum Patrum in agenda poenitentia fervorem, normam, spiritum, constantiam sequaris. Alterum munus offeras gratitudinis necesse est: hoc enim sublime beneficium Communionis nonsisi sola gratitudine potest compensari.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==