432 inspectio cordis Illi ambulare non poterant ob ereptum gressum in mundo et idcirco illorum misertus es; at ego non potero ingredi ad caelum, nisi dirigas gressus meos in via tua. Illi nequibant lumen solis et facies mortalium ob caecitatem contemplari, quapropter a te sanati sunt, ut possent recreare visum rebus conditis; sed ego, nisi mihi visum restituas, nisi me illumines spiritu caecum, tua visione, quae maxima poenarum est, nequibo perfrui, et faciem Patris tui immortaliumque spirituum considerare caelestibusque recreari. Longe mea causa, longe aequior oratio, longe maior necessitas, quare velis, ut ego saner, ut munder, ut illuminer. Quae enim tibi utilitas in sanguine meo, dum descendero in aeternam corruptionem?33 quem fructum habebo passionis tuae et redemptionis meae, si redemptus per te ob mea scelera condemner et libertatem aeternam rursus amittam? Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Vide, nemini dixeris” (Mt 8[, 4]). Prohibetur leprosus beneficium acceptae sanitatis propalare, non aliam fere ob causam, quam, quod nondum omnibus omnipotentiam divinitatis, et magnitudinem virtutum suarum Christus patere vellet. Ita facere te deceat, gratias ut in sanctissima Communione acceptas occultes, nec cuivis incaute et minus prudenter manifestes iuxta illud Religiosi Viri monitum: “Non omni homini reveles cor tuum, sed cum sapiente et timente Deum age causam tuam”34. Magna quidem virtus est et debita actio inspirationes, favores, illuminationes aliaque non absimilia patefacere; sed cuique obvio cor suum effundere, aut incautae confidentiae, aut parvae prudentiae signum est. Patent suo tempore etiam non propalata Dei mira, quia nihil est occultum, quod non [f.18v] reveletur.35 33 Cf. Ps 29, 10. 34 Thomas à Kempis, op. cit. p. 30 (l. I, c. 8: De cavenda nimia familiaritate, §1.) 35 Cf. Lc 8, 17; Mc 4, 22.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==