431 recollectiones in dominicis 2. “Domine, si vis, potes me mundare” [ibid.]. Considera sanitatem, bona fortunae, aliaque eiusmodi sub [f.17v] conditione esse expostulanda, quod tibi leprosus iste demonstrat, quando purgari a lepra volens submittit sese domino placito, dicendo: “Si vis”. Leprae tamen animae curatio et gratiarum ad salutem necessariarum donum atque largitio non conditionaliter, sed instanter expetenda est; imo etiam vi precum extorquenda, iuxta monitum Salvatoris apud Evangelistam: “Pulsate, et aperietur vobis” [Mt 7, 7]. Scilicet, sicut fores bis terque pulsantur, cum subito non aperiuntur in causa urgenti, ita tibi continuo supplicandum, petendum instandumque est, ut, si forte Dominus gratiam tibi suam maxime necessariam, vel ad vitae emendationem, vel ad maiorem perfectionemb [?] consequendam impertire differt consequendam impertire differt, assidua orationis pulsatione eum cogas, ut tibi succurrat, opem ferat, mutet mores tuos, spiritum rectum innovet in visceribus tuis. Regnum enim caelorum vim patitur et violenti rapiunt illud, expugnantque. b subsituitur pro: “emendationem” (repetition erronea e versu prae- cedenti) 3. “Si vis, potes me mundare” (Mt 8[, 2]). In hunc modum precabatur leprosus ille homo: medice optime Iesu mi, ut illum sanitati restituereta. Sed mihi longe aliter exordienda, formandaque est oratio; dico itaque et oro cum lachrymis: Domine, etiam si nolis, debes me mundare. Nam, si non venisti salvare iustos, sed peccatores, cur me in tantis sceleribus tam diu, tam turpiter faetere et persistere sinas? Si te flexit leprosi oratio sanitatem corporis expostulantis, multo magis ac aequius acqui- escere debes precibus meis, qui animae sanitatem a te exposco. Si claudos caecosve et aliquando etiam sine precibus, tam per te, quam tuos per discipulos sanasti, iustius est, mi animae meae medice Iesu, ut me tibi ex intimis [f.18r] praecordiis vere supplicantem sanes. a in ms. erronee: “restitueres”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==