Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

430 inspectio cordis aeterno suis mancipiis, necesse est, ut hic illi pareas et obsecundes, serviasque ferventissime. Multi propter voluntatem propriam gratia exciderunt; multi e contra e magnis scelerum abyssis ob conformationem et obedientiamemerserunt, beatoque portu potiti sunt. Aeque enim iustus vitae aeternae [f.17r] domicilio, quod in Saule probatum, ostensum- que est32, excluditur, nisi pareat; atque peccator vitam, et caelum acquirit, si obtemperet. Siquidem nemo potest salvari sine seipso. Dominica III Post Epiphaniam Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Et ecce leprosus veniens, adorabat eum” (Mt 8[, 2]). Si tantum desiderium fuit viro illi leproso consequendae sanitatis, ut, quamvis infirmitate gravi oppressus, non gravaretur quaerere et adire Dominum medicuma caelestem; quanta aviditate, tu, es festinaturus ad medicum animae tuae et medicinam saluberrimam, probatissimam medicinam, inquam, medicinarum animae tuae sumpturus, in sacratissima Eucharistia contentam, qui peiore lepra spirituali, tot scilicet imperfectionibus et peccatis, infectus es. a evidenter per inadvertentiam repetitur hic superfluum: “medicum” Sed vide, qua animi submissione, qua reverentia, hic morbidus homo accedat Christum: adorat illum, ut doceat adorationemcultus latriae, praesertim hoc tuo in adventu ad Dominum, Regi universorum exhibendam. Et sicut ille non prius orat quam veneretur; ita tibi attendenda est corporis comprositio antequam orationem fundere incipias. Si enim turpe, inurbanum, impolitum, barbarumque est reges saeculi absque ulla reverentia et veneratione accedere, longe turpius et reprehensibilius est, maiestatis infinitae, potentiaeque Dominum irreve[re]nter adire; qui licet corporeis oculis non usurpetur, in animo tamen sua praesentia effingenda et statuenda est. 32 Cf. 1 Sam 15, 1-26; 31, 16.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==