425 recollectiones in dominicis o stuporem! o admirationem! Loquere illi, non metuas et quodcunque docuerit te, ad unguem serva. 2. “Nesciebatis quia in his, quae Patris mei sunt, oportet me esse?” (Lc 2[, 49]). En duodennis Puer, iam sese recollegit in tanta aetatula, quam ob causam in mundum venerit; iam sollicitus est de adimplenda Patris voluntate. Et tu refrica tibi mentem, quamobrem Religionem sis ingressus; priora proposita vitae morumque emendandorum commemora, revoca tibique persuade, nobilissimam esse maximamque perfectionem, divinam voluntatem peragere seseque illi conformare. Haec est omnium divorum, Patriarcharum, religiosorum via tritissima ad caelum. Abrahamus [s27] enim filium Deo immolare ad nutum eius voluit. Tu exemplum illius secutus aliquid eidem Domino immolare debes. Egressus [f.14v] Abrahamus[s] e terra patria ad vocem Divinam, omnes suos reliquit.28 Tu quoque egressus oris natalibus in oram quam Spiritus Sancti digitus per religiosam vocationem demonstravit tibi, tuos malos habitus et quasi consanguineas sociasque passiones desere atque in monte Moria, hoc est Religione, Isaacum tuum unicum, unicam, inquam, voluntatem tuam uni Numini optimo potentissimoque consecra, dedica, immola; et in omnibus iuxta doctrinam aeternae sapientiae, sive actionibus, seu propositis dic: “Fiat voluntas tua, sicut in caelo, et in terra” [Mt 6, 10]. Fiat, Domine, voluntas tua mecum omni momento, hora, die, et aeternitate. 3. “Et erat subditus illis” (Lc 2[, 51]). Celsissimam obedientiae virtutem te nunc docet Christus, non verbis prolixis, sed compendiosa exemplorum doctrina, quando eum voluntati parentum subiectum esse contemplaris. Plus 27 Nomen “Abraham” retinetur in Biblia Sacra Vulgatae editionis in forma hebraica, et uti tale est verbum indeclinabile. 28 Cf. Gen 12, 1-5. 22, 1-12.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==