426 inspectio cordis ego hic stupeo, Iesu, te submisse Iosepho[s] obedientem, quam admirabili verborum et scientiae vi doctores Israeliticos convincentem. Quid enim est stuporis, quod sapientissime disceptaveris, cum aeterna Sapientia sis? Sed quis mirari nequeat, te caeli Dominum, parentibus, Deum, hominibus obtemperare, sponte subiici? Agnosco, mi Iesu, praestantiam virtutis obedientiae, et necessitatem ex te. Necesse enim fuit ut parentibus obediret is, qui postea carnificibus suis paruit et cui totus mundus obtemperatus erat. Quod si eum homines vicini vel cognati Matri Virgini patrique existimato Iosepho rebellem advertissent, malo esse spiritu circumventum, hypocritam et fastuosum potuissent suspicari. Verus enim omnis sanctimoniae testis est et argumentum obedientia. [f.15r] Dominica II Post Epiphaniam Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Nuptiae factae sunt in Cana Galilaeae” (Io 2[, 1]). Magnus et celebris actus nuptiarum apud mortales habetur, ad eumque maxima sese diligentia praeparant, exornant, vestiunt. Te hodie immortalis Sponsus ad nuptias invitat anima mea: ad nuptias caelestes, in quibus convivium, omnia mortalium convivia superans, instruitur: quippe illius cibus ipse Deus est. Age ves- tem, ocius assume decorema decorae humilitatis. Nullus enim his in nuptiis caelestis Domini acceptior ornatiorque comparere potest, quam quem humilitas vestiverit: nullus hac sine toga pretiosissima ad hoc convivium admittitur. Absque hac cave anima mea solennem nuptiarum actum adire, ne pellaris cum dicto: “Quomodo huc intrasti non habens vestem nuptialem?” [Mt 22, 12]. a in ms. erronee: “decoram”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==