Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

424 inspectio cordis 3. “Invenerunt euma in templo sedentem in medio doctorum” (Lc 2[, 46]). a “illum” (BS) Ecce tibi quaesitus triduo Puer sanctus, Puer caelestis, tandem in templo invenitur: hic, hic illum quaere etiam anima mea. O si frequentior templa adires, saepius perditum Iesum in iis invenires! Quando tibi illius praesentia suavis subtrahitur, ubi est, praeter templum quaerenda; in quo semper praesens est corporaliter? Affligeris internis externisque molestiis; templum pete, consolationem referes. Indiges ope Dei tuis in negotiis, idem adeas; et aderit ibi, qui tibi opituletur. Et nunc ad sanctuarium eius propera, ingredere, ibi a te reperietur. [f.14r] Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Stupebant autem omnes” (Lc 2[, 47]). Quid stuporem movebat doctoribus? quid admirationem, qua in Christo defixi erant? Prudentia et sapientia illius. At qui, o anima mea, maior Dei prudentia vix esse potest, quam coniungere homini Deum et utrumque homini peccatori, qualis tu es, dare; non stupes tamen hanc sapientiam, non admiraris, non extollis. Mirabantur Israelitae, cum e capite Moysis, Deo collocuti, qua- si cornua prominentia26 cernerent. Tu, non miraberis, non Moysi Deum colloquentem, sed tecum in corde tuo disserentem, tibi immanentem; et non veneraberis? Timebat Hebraeus populus sermonem cum Deo habere et aiebat: “Loquere tu”, Moyses, “nobis, et audiemus; non loquatur nobis Dominus, ne forte moriamur” [Ex 20, 19]. Verum ad te Hebraei populi Rex blande amiceque intrat, deposita Maiestate, in specie panis, in parvo orbiculo. O bonitatem! 26 Cf. Ex 34, 30: “videntes [...] cirbytan [Italice: raggiante] Moysi faciem”, secundum versionem litteralem verbi ‘qaran”, quasi revera “crnua” e capite Moysis prominerent (cf. nota ad Ex 34, 29 in La Biblia di Gerusalemme, 1980). Quod videri potest in famosa statua Moysis a Michelangelo sculpta.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==