Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

420 inspectio cordis tem. Propone eam tibi in exemplum, quae in templo orationes fundebat, ieiuniisque eas atque excubiis condiebat et indesinenter precabatur: felicissima talis precatio, vera, non reprobanda. Nunc vero Deum, in sanctissimo Sacramento degentem, adiens, cum maximis, humillimis multisque precibus adito, et progredere. Nam sicut homines exornant corpora pretiosissimis quibusque vestibus convivia magnatum adituri, ita tibi ornanda est anima ituro ad convivium praestantissimum supremi regum, ad caenam magnam caelestis Patrisfamilias: at quo venustius ornabitur, quam oratione? Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Ecce positus est hic in ruinam, [f.12r] et in resurrectionem multorum”, (Lc 2[, 34]). Quid audis? Propheta appellat Dominum Principem Pacis, et Simeon vocat multarum ruinarum auctorem, positum in ruinam multorum. Sed recte subiecit, etiam in resurrectionem positum esse, ut intelligas, Christum Dominum venisse in mundum partim, ut aedificet; partim, ut destruat, diruat destruatque ea, quae daemonis opera steterunt; restauret illa, quae Dei manu facta eiusdem astutissimi Ulyssisinfernalis20 astu diruta sunt. Et numquid et angeli non cecinerunt: “In terra pax hominibus” [Lc 2, 14]? Verum, ne putes, omnibus hominibus veniente ad terras DeoHomine pacem datam esse, subiecerunt, bonae tantum voluntatis hominibus illam concessam. At tibi, utinam hic Dominus, modo a te susceptus, sit in resurrectionem! ut tuis ex imperfectionibus resurgas, nam est hora iam de somno surgere21: sit in ruinam; illa diruendo, quae Orci architectus cacodaemon in corde tuo animoque fabricavit: haec ille destruat, et destructa Spiritus Sancti fundamenta resarciat, restauretque. 20 Auctor comparat daemonem infernalem ad Ulyssem, qui notus est uti “astuto guerriero” et “autore della frode che rovinò Troia” , i.e. agitur hic de astu “del cavallo troiano, nel quale egli sarebbe stato a capo dei Greci ivi rinchiusi”; cf. De Sanctis G., s.v. Ulisse: EI XXXI,V 630632. Cf. Parandowski, op. cit., pp. 255-257. 21 Cf. Rom 13, 11.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==