421 recollectiones in dominicis 2. “Et tuam ipsius animam pertransibit gladius” (Lc 2[, 35]). Sic, Divina Sapientia novit adversa laetis, laeta adversis permiscere: nunc dulcissimo melle perfundit sensus, nunc amarissimum iis ingerit fel; tu causam disce, cur hoc faciat? ne videlicet inter suavia corrumpantur. Nam sicut sale condimus fercula propter conservationem, ita sapientissimus rerum auctor rectorque amara permutat suavibus, suavia acerbis, mentemque nostram post blandas [f.12v] delitias et recreabiles voluptates, duro afflictionum malleo contundit, ne inficiatur elationis sordibus, si fruatur semper secundis et sub condimento calamitatum diutius, quin continuo, salva, incolumis et incorrupta duret. Hoc ipsissimum castissima Genitrix et Virgo experta est. Cui Sapientissimum Numen inter festa tripudia dolorum gladiis pectus transverberabat; cuius singula gaudia singuli maerores comitabantur: non quidem eam ob causam, ut animus nescius labis et semper virentissimus condiretur, sed ut firmaretur melius maioremque gloriam in pacis aeternae domicilio ac regione reportaret. Disce, tu, forti animo esse in adversis, quae sequuntur fugientem hilaritatem, maeroribus; nam brevi post graves tempestates malatiam optatissimam Deus optimus reducet, si noverit eam tibi conducere. Quod si assiduis fluctibus exagitaris, credas id sapientia providentiaque Dei fieri: qui, ne consumaris ab iniquitatibus et in faetore peccatorum pereas, diusculea te exercet tribulationibus in iisque tamquam in sale aliquo, animum tuum tenet. a in ms. forma inusitata “diutiuscule” 3. “Ut revelentur ex multis cordibus cogitationes” (Lc 2[, 35]). Ecce tibi rationem, cur Dominus tempestatibus frequentioribus in hoc mundi salo nos sinit impugnari: et quasi fugiens nauclerus natantes naves, animas nostras sine gratiarum favoniis relinquat, tentationum, tribulationum et maerorum fluctibus involvat, ut experiamur, quid sine illo valeamus, quam constanti animo simus, qui heroes, bellatores, viri. “In tentationibus”, quidam ait, “et tribu-
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==