Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

419 recollectiones in dominicis vel, ut aliorum persuasionibus et doctrinis prudentiorum te acqui- escas stimularis. Sed est aliud quod magis admirareb his omnibus, in praesenti sacra communione: nempe sub orbiculo panis, iam quidem in corpus transubstantiati, incomprehensum Deum Hominem menere: se omnibus distribuere, et tamen integrum esse: ac, quod maioris stuporis est, aeque probis, atque improbis escam fieri. b In ms. erronee: “admirere” Tu desidera, et da operam, ut optime paratus suscipias panem caelestem, “omne delectamentum in se habentem” [Sap 16, 20], ac fructuosissime; quod utique tua in voluntate, animoque situm est. 2. “Et benedixit illis Simeon” (Lc 2[, 34]). En, qua ratione sese, tam divus Iosephus[s], quam sanctissima Parens, imo ipse Deus Iesus coram uno senecione humiliant! et [f.11v] benedictionem expectantc! c in ms. erronee: “expectent” Tu, aliis praeferre te audebis? multum de te tuisque sentire? magni te aestimare et aestimari velle? sensus proprios alteri non subicere? Atqui id hodie docet Iesus Infans cum sua Virgine Matre sese Simeoni et legi Mosaicae submittentes, a qua excepti supernaturali sunt privilegio. Nam scias aliam scalam non esse ad sidera vitaeque aeternae mansionem, quam humilitatem: tantum quippe in altum ascendimus, quam profunde nos aliis subicimus. Veram igitur pete ab hoc Domino humillimo, cuius corpore perfruiturus es, humilitatem infundi tibi et instillari: qua habita, felix tu actionibus in tuis, felix in vita et in morte. 3. “Non discedebat ea templo, ieiuniis, et obsecrationibus serviens nocte, ac die” (Lc 2[, 37]). a “de” (BSV) Ab hac sancta vidua Vate discere potes orandi perseverantiam, discere orandi locum, discere adiumentum orationis et assiduita-

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==