Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

417 recollectiones in dominicis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Factum est verbum Domini” (Lc 3[, 2]). Magni faciebat Ioannes, quod spiritu, et verbo divino impletus, adventum Christi mereretur declamare. Tu, quanti facturus es, quod Verbum ipsum, ipse Deus seipsum, non verba sua, ad te demiserit? Alii perfruuntur mira dulcedine communicantes, alii elevantur mente et animo, atque toto corde absorpti in Deo haerent: no[n]nullis multa e secretioribus Dei arcanis patefiunt; quibusdam visiones apparent, et miri favores hanc ad mensam Divinam exhibentur. Sed, tu, opta, et hoc unicum optimo a Numine expostula: aUt haec sancta communio, non sit tibi reatus ad pae-nam, sed intercessio salutaris ad veniama. Ut causet in te Dominus mutationem sensuum, causet veram, et constantem poenitentiam causet proprium contemptum, abiectionem (nam non es ex amicis primae admissionis, sed peccator) denique misereatur tui, et benedicat tibi, illuminet vultum suum super te, et te via perfectionis inventa regia, communique magnis viris spiritualibus, ducat. a-a Sunt verba ex Oratione S. Thomae Aquinatis (gratiarum actio post Missam) desumpta, loco tamen “tibi” ibi legitur “mihi”. 2. “Et venit in omnem regionem Iordanis, praedicans baptis- mum poenitentiae“ (Lc 3[, 3]). Recte poenitentia sacramento Baptismi non confertur, sed baptisma appellatur19. Sicut enim omnia peccata fonte Baptismatis abluuntur, ita omnes naevi scelerum tolluntur per poenitentiam. Hinc qualiter serpens strictissimum foramen ingressus cutem veterem exuit, ut novam assumat, [f.10v] taliter peccator arctissimam poenitentiam complexus, antiquum hominem, hoc est mores improbos, inveteratas consuetudines deponit et novam innocentiae vestem resumit, iuxta illud divi Pauli: “Induimini [...] Iesum Christum” [Rom 13, 14]. Quemadmodum igitur praedicatio Ioannis homines per poe- nitentiam ad excipiendum Messiam disponebat, hoc modo te 19 Cf. CCE 980: “Poenitentia ‘laboriosus quida Baptismus’ [...] dictus”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==