Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

416 inspectio cordis Quid tibi agendum existimas? quos poenitentiae, et quam diuturnos actus exercendos? qui quotidianis defectibus poenam tibi accumulas, et forsan idcirco tam frequenter delinquis, quod elapsorum lapsuum exacta poenitentia viam futuris non praecludas et neglecta praeteritarum culparum satisfactione, imminentibus gravioribus viam sternis. Sicut enim peccatum praecedens insequent is est occasio [f.9v], sic poenitentia post lapsum suscepta, futuros lapsus arcet et propulsat. Et haud quisquam in mundo poterit a relapso cavere, si pro elapsis non digne satisfecerit et ad rigidam veramque et fixam poenitentiam non adiecerit animum. Recte Apostolus se fecisse testatus: “Castigo”, inquit, “corpus meum, et in servitutem redigo” [1 Cor 9, 27]. Quamobrem? ne ad ipsum praeteritae consuetitudines peccandi et contracti inveteratique habitus vitiorum revertantur. Hoc ipsum tibi agendum puta: poenitentiae insiste. Nunquam securus amalo es, nisi illi obstaculumpoenitentiae deponas; si poe- nitentiam neglexeris, revertetur tentatio, peccatum, cacodaemon ad te, assumptis sociis fortioribus ad oppugnandam animae tuae voluntatem; et verendum, ne fiant novissima peiora prioribus18. 3. Expende, nullam praeparationem tutiorem melioremve, tam ad ipsum Iesum suscipiendum, quam ad dona illius obtinenda, inveniri posse, poenitentia. Docet te istud vox clamantis in deserto divus Ioannes: quem, cum ingens mixtae plebis multitudo et elati supercilii Pharisaeorum Scribarumque greges adirent, ut se ad excipiendum Messiam disponerent, eos ad poenitentiam cohortatus monebat: “Facite ergo adignum fructuma poenitentiae”. a-a “fructus dignos” (BS) Quare cum tu hodierno sole illum, quem summo desiderio Hebraea gens expectabat, aditurus, suscepturus manducaturusve sis, confuge ad poenitentiam, ut per illam facillimus ad te Salvatori communi aditus patefiat; et ita istius virtutis exercitium apprehende, ut prius mundo, et corpori, quam poenitentiae valedicas: prius emoriaris, quam mortificationem abicias. [f.10r] 18 Cf. Mt 12, 43-45.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==