415 recollectiones in dominicis Tuos igitur defectus, patere omnibus, ne verearis, et quid metuas, vel non audeas illud nunc aliis revelare, quod toto olim coram caelo, mundo Ereboque revelabitur et patebit? Dominica IV Adventus Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Parate viam Domini” (Lc 3[, 4]). Sicut Ioannes eo tempore, quo in mundum mundi Salvator veniens ad docendum se accingebata, homines, ut pararent viam Domini, [f.9r] et se ad excipiendum Messiam disponerent, excitabat; ita tu teipsum excita, cum ad te idem Dominus sub specie panis et velo latens, approperat. Para viam Domini, et animam tuam ad excipiendum totius mundi caelique Dominum, anima, dispone. Si enim, cum Regum quispiam, apud Regem alterum hospitaturus est, omnia palatia ornantur, auro, argentove; omnia venuste, et exquisite mundantur, progreditur venienti hospiti obviam longo spatio; longe convenientius est te, Religiose, operam dare, ut adveniente caelesti Imperatore, et omnium Regum Domino ad te, omnia interna mundes, palatium cordis tui, in quo hospitio perfruiturus est, exornes, eique obviam summo desiderio, et affectu procedas. a In ms. est forsitan “sucingebat”, tamen “s” initio est incertum. 2. “Parate”, etc. [ibid.]. In eadem poenitentiae necessitate expendenda perstabis, considerando et proponendo tibi sanctam peccatricem Magdalenam ob oculos, cui quanquam Salvator ipse oretenus peccata dimiserit, tamen illa post eius ad caelos ascensum strictissimam in eremo iniverat poenitentis vitae rationem. Licet enim sciret praeteritos lapsus fuisse sibi condonatosb, eorumque veniam plenam accepisset, tamen a futuris cavendo poenitentiae rigore sese contra veteris hostis gravissimos insultus armavit.17 b in ms. erronee: “condonatus” 17 Cf. infra, P. II, In Festo S. Mariae Magdalenae, Post Sanctissimam Communionem (PSC), no. 62.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==