Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

414 inspectio cordis 2. “Quid ergo baptizas?” (Io 1[, 25]). Attente stultitiam examina legatorum ad Ioannem sanctum missorum a sinagoga fraudulenta: quam quis non arguat? Putabant illum propriis viribus humanis facere omnia, quae exterius videbant, non Spiritus Sancti vi, quem intus Divum informantem et gubernantem ignorabant habitare. Ex quo disces Superiorum tuorum, Patrum Spiritualium, Maiorum voces, actiones, consilia, esse Dei opera, a quo excitantur, reguntur, ducuntur, cumque aliquid patrari ab iis admirandi et sancti vides, Deo id adscribe et a [f.8v] dextera Domini factam esse virtutem adverte, lauda, celebra; hominem sine gratia Dei, quasi arborem sine radice, vitem sine succo, instrumentum absque artifice reputans. Praecipue illa, quae a te aguntur, si laudabilia, si probata fuerint, Deo annumerare studeas et velis. 3. “Confessus est, et non negavit” (Io 1[, 20]). Expende celebrem, fructuosam, et valde necessariam viris spiritualibus personisque Deo servientibus rem esse, ut illa, quae laudabiliter agunt opera, et dona, quae possident, tegant et quantum possunt, occulant. Hoc divum Ioannem Baptistam facere audis et cognoscis; qui, quamvis se Prophetam appellare et fateri possit, cum aliquid amplius, quam Propheta sit et tamen nihil aliud se ait esse, quam vocem. Alterum in Divo hoc exemplum veritatis imitandum tibi: quia confessus est et non negavit, hoc est asseruit se nihil nullumque eorum esse, de quibus interrogatus est. Quae veritas tanti momenti apud Deum est, ut ipse Christus Veritatem se appellet, veritatis sibi nomen titulumque usurpet. Atque id non aliam ob causam, quam quod veritas humilitati summopere consentanea et affinis sit; imo (quod Theresia divinitus diva intellexit), nihil aliud est humilitas, quam veritas, et veritas, quam humilitas.16 16 Cf. Royo Marin Antonio, Teologia della Perfezione Christiana,Romae 1960, p. 733: “L’umilità é, anzitutto, luce, [...] verità, non bacchettoneria né negazione delle buone qualità che si sono ricevute da Dio. Per questo diceva S. Teresa che l’umilità é ‘camminare nella verità’” Vide infra Pars IV, Recollectionis in Festis, no. 26.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==