413 recollectiones in dominicis resignatioque Deo et effecit ut homo fieret; eadem illi ad tuum cor viam paratura et datura est. Ita est, Pater aeterne, nullum donum caeleste, nulla gratia, nulla fere virtus intrare in animam meam poterit nisi fuero resignatus. Subicio itaque omnes meos sensus tibi, dedo cor; guberna illa, ut per veram resignationem verum et liberum mentis assequar dominium. Paratum tibi cor meum: fiat voluntas tua. Ecce ego servus tuus, quid me vis facere? Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Propheta es tu? et respondit: non” (Io 1[, 21]). Expende causam esse, quod Christi Praecursor a Christo Domino [f.8r] Prophetis praeferatur, summam eius demissionem, poenitentiamque. Ac proinde tibi persuade, poenitentiae potius humilitatisque actibus esse incumbendum, quam dona prophetiae appetenda gratiaeque supernaturales. Non est certitudo gratiae in vaticiniis reposita; neque omnes qui futura praedixerunt, salutis Regnum ingressi sunt. In poenitentia vero et humilitate magna salvandi spes sita est; imo earum [actusa] altera clavis est caelestis, altera scala. a Evidenter in transcriptione ob inadvertentiam tale verbum (vel “exercitia”) omissum est. Non multum ecstases, mentis elevationes, dulcor et sapor devotionis iuvant ad beatitudinem; haec quippe et peccatoribus maximis quandoque conceduntur; sed dolor de peccatis, poenitentiae exercitia mentem in spe roborant, merentur indulgentiam, divinamque nobis conciliant Maiestatem. Fuit Saul inter Prophetas, sed praestantior inventa est Davidis poenitentia, quam Saulis oracula.15 Inveniri possint homines in vita devotissimi, et miraculis clari, reprobati a Deo; paenitentem nullum, qui non salvetur, reperias. Nempe miracula, devotio, futurorum scientia parit elationem; paenitentia abluit peccata, caelum aperit, Deum lucratur, fovet humilitatem, quae procul dubio in astris collocatur. 15 Forsitan “oraculum” dici potest id, quod de Davide uti future re Saul prae- dixit (cf. 1 Sam 24,21). Nillibi tamen rex Saul uti propheta nominator.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==