Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

412 inspectio cordis Dominica III Adventus Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Tu quis es” (Io 1[, 19]). Hodie, anima mea, descende ad teipsam et inquire ex te, quid sis: quam praestantissima Dei creatura! tamen peccatrix, quam innumeris beneficiis affecta, ornamentis decorata! et nondum grata; quam plurimis sacris Communionibus admissa! et nusquam cum fructu inde recedens; nam quam adhuc negligens es, parum humilis, mundi, et non solius Dei amatrix: quam frigida, segnis in opere bono, inconstans et non perseverans in generosis propositis: quam temulenta, fastuosa, inflata. Sed heus, scisne, quis tibi nunc adeundus est? hoc coram maxime tui cognitioni attendas; ibi te discute, inspice, interroga quid sis et quid ille sit, ad quem sumendum admittere; ut ex tua parte digne eum sumas; sumes autem, si te in eius praesentia summe annihilaveris, et tuorum defectuum accusaveris. [f.7v] 2. “Vox clamantis” (Io 1 [, 23]). Obstupesce, anima mea, ad tam inauditam auditam demissionem: vocem se hic appellat et in solitudine, non templis exedrisque vociferantem, quem mactat Verbum Patris summo encomio, plus quam Prophetam asserit et omnibus, qui praecesserunt mortalibus praefert; digna fuit, digna tanta humilitas tanto Encomiaste. Unde conice, quo pertingat sui vilipensio; quam necessaria sit ad sublevandam animam in sedes aeternitatis felicissimae; nam, siquidem humilitas et sui contemptus nos Deo Amori caelesti caros efficit; effectura est eadem, ut propter eam excelso Regno donemur et aeternum vivamus cum Altissimo. 3. “Paratea viam Domini” [ibid.]. a “Dirigite” (BS) Considera apertam et regalem viam ad nos Deo patere, per vluntatis nostrae cum illius voluntate conformationem; neque enim, hac absque Filius Dei uterum Virginis intemeratae ingressus fuisset. Quod si ad humanum pectus aditum aperuit conformatio

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==