Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

411 recollectiones in dominicis 3. “Quid existis in desertum videre? arundinem vento agitatam?” (Mt 11[, 7]). Admirare et obstupesce humillimi Ioannis sanctitatem, quae ipsum Verbum Dei in carne meruit habere encomiastem; nec immerito. Quandoquidem pro vate visitatus, arundinem se esse fatetur11; pro Elia existimatus, Vocem clamantis in deserto se proclamat existere12; rogatus num esset Messias, indignum se esse [f.7r] qui Messiam excalcearet confessus est, et non negavit13. O me, mi Iesu, arundinem merissimam! qui tam male detractionum distractionumque insurgentibus euris exagitor, quam vanae gloriae, blanditiarumque insurgentibus favoniis, adeo ventilor! quam nihil in me Ioannis divi perfectionis, et sanctitatis reperitur! O Sanctissime Aeole14, Iesu mi! seda, seda hos furentissimos, et frena in antro cordis mei, quod hodie ingressus es et quod semper tuam in potestatem submitto, ventos; averte procellas, compone fluctus, paca tempestatem, elationis, furoris, impatientiae; quoniam ego in conspectu tuo, et omnium creaturarum non pulvis exiguus, qui alicui rei convenire potest, sed canis faetidissimus sum. 11 Non potui talem assertionem Ioannis Baptistae in Evangeliis invenire. Iesus clare similitudinem Ioannis Baptistae ad “arundinem vento agitatam” negat. “Ioannes enim non est arundo quae vento huc et illuc agitatur, ut leviter aliquid asserat, ac postea idipsum ob dicta hominum reciprocet et revocet; sed est velut quercus, quae immota in veritate et constantia contra omnia laudantium et detrahentium flabra consistit [...]. Quin et vos ipsi [...] creditis illum non esse virum levem, qui mutetur ut arundo, sed serium e constantem, qui a Deo agitatur, ut quod semel dixit, hoc semper dicat”(CLCE, t. I: Commentaria in S. Matthaeum, Pars Prior, p. 387). Notandum est quod P. Papczynski alibi in arundine etiam aliquid positivum (humilitatem et obsequentiam?) videt studentibusque pro imitatione commendat; cf. Apologus De quercu et arundine, in: Prodromus Reginae Artium, I, P. Cracoviae4, (1669-1670), Num. I, c. I. 12 Cf. Io 1, 23. 13 Cf. Io 1, 20.27; Mc 1, 7. 14 Aeolus, Jovis filius, rex ventorum; cf. Parandowski, op. cit., p. 113: “Dzeus oddał mu pod straż wszystkie wiatry: raz je ucisza, to znów dąć im każe”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==