410 inspectio cordis poenitentia tollendi illos habes animum. Illud enim verum lumen Dei est in nobis, quo peccata nostra cernimus. Nam, sicut solares radii domum penetrantes, quasque illius sordes detegunt, omnem turpitudinem ostendunt, ita Sol iustitiae Christus Deus noster animae habitaculum, cordis penetrale, intrans, omnes illi maculas et labem unamquamque demonstrat, quam noxarum tenebris obruta videre unquam non potuit. Si itaque hoc modo illuminatus es, maximam gratiam hanc a Deo tibi collatam reputa, et in lumine atque Sole dehinc ambula: neve a te amari tenebras videaris, si odio Solem prosequaris. 2. “Claudi ambulant” [ibid.]. Expende hos esse effectus sanctissimae Eucharistiae sumptae: videre, ambulare, non infirmari, vivere, evangelizare: quod exactius, latiusque trutina. Videre est: praesentia divina semper versari [f.6v]; ambulare est: imperfectiones quaslibet vitare et stadio in virtutum viriliter et indefesse progredi; mundari est: a peccatorum sordibus expiari per poenitentiam; sanari est: ab infirmitate animae et contracta peccandi consuetudine convalescere et cessare; resuscitari est: amorte spirituali, quae gravior longe corporea nece est, resurgere per gratiam Vitae immortalis. Pauperem evangelizare est: donis Spiritus Sancti nullis nostris meritis abundare thesaurosque scientiae, virtutum, a Rege caelesti sola illius ex gratia, accipere, acceptos possidere, possessos prudenter et liberaliter erogare in proximorum salutem et obsequium animaeque suae emolumentum. Denique in paupertate evangelizare est: e peccatore poenitentem, ea vili homuncione, immortalis Verbi vel servum, vel praeconem esse, et humano intellectu inscrutabilia divinarum rerum mysteria penetrare, pandere aliosque ac seipsum quidem primum, docere et verborum sono, et virtutum exemplo. a in ms. ut videtur erronee: “et” Quas dotes si tu habes, certo tibi persuadeas Spiritum Sanctum in te quiescere, Sanctissimi Sacramenti effectum sortiri et per Dei clementiam, gratiam, misericordiam, unum e tribuum Israelis sig- natis esse, vitae aeternae designatum.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==