408 inspectio cordis suum; ideo eos mittit, ut discant ex ore Christi, quisnam sit, doctrinam eius, mores, personam videant, et deinde sequantur. Tu hodie, non per legatum visitas, sed ipsamet Christum adis, anima mea; non idcirco tamen ad eum festinas, ut te soletur in carcere duro corporis existentem, nam illius consolationibus minime digna es, quem toties tuis sceleribus, ac praecipue in horto fatali, contristata es; sed ut scias, cui tibi adhaerendum sit: voluptatine? mundo? passionibus? quibus valde implicita teneris? an crucifixo huic Numini, quod te hodie immerentem et rebellem sanguine carneque sua tractaturum est? Age, quem sequaris; vide, ne dum tuae voluntati malae subiaces, iniuriam facias Deo, qui vult, ut sis una unia, et solum sola sequaris. a in ms. erronee: “unij” 2. “Cum audisset Ioannesb in vinculis opera Christi” (ibid.). b om. “Ioannes” (BS) Expendes hanc rem admirandam, quod Prodromus Zachariades10 utique iam ante Dominum cognoverat, cum eum sacro baptismate initiaret; nihilominus, quasi ignorans quis ille esset, operibus primo miraculisque cognitis, legatos ad eum expedit. Hoc ipsissimum a te agi consideres, qui scis verum esse Deum in specie panis, qui vivificat et mortificat, salvat et damnat; tamen post tam frequentes Communiones conversionem veram non maturas; et videntur tibi minime esse salutares. Siquidem, quo sae- pius sacram mensam [f.5v] accedis, eo peius langues in spiritu, tanquam non refectus unquam fortissimo cibo hoc spirituali. Quid differs melius? an expectas opera eius? an extranaturales gratias moraris? atqui recogitandum tibi est, quem fructum ex datis hactenus tibi gratiis collegisti, quod lucrum, quam piam usuram, ex talentis in te liberalissime effusis thesauro caelesti aggregasti? qua ratione, fervore, studio, auxiliis divinis cooperatus es? cum ergo hunc Dominum hodie accedis, qui a te ratio10 Sic denotatur S. Ioannes Baptista, uti “Prodromus” Iesu Christi e filius Zacha- riae.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==