Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

407 recollectiones in dominicis futuri Iudicii. Neque te alia de causa Servator tuus pientissimus corpore b suo sacratissimo refecit, quam ut te ad currendum ad bravium incitaret et ad opera sanctorum suorum virtutesque imitandas alliceret animaretque. b in ms. erronee repetitur hic verbum “corpore” 3. “Videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna, et maiestate” [ibid.]. Expende, quanta erit tunc eorum confusio, qui despexerunt Christum, sequi noluerunt, mactarunt, eo, quod ille instar sceleratissimi latronis in Cruce mortuus fuerit, Maiestatem illius dum circumspicient, gloriamque! Contra, quod illorum gaudium cernetur, qui contemptum Iesum non tantum secuti, non solum professi sunt, sed etiam praedicaverunt, et amore illius praeter contemptus, etiam mortem passi sunt. Descendet enim Vita nostra glorificato corpore, amictus Christus sole, tropheum Crucis praeseferens, Angelicis catervis, Divorumque agminibus stipatus. Tibi itaque, ut huius Maiestatis particeps fias, summus contemptus appetendus est, amplectendus est, mundi, inquam, tuique ipsius contemptus. Nam, “non sunt”, asserente Apostolo, “condignae passiones huius saeculia ad futuram gloriam, quae revelabitur in nobis” [Rom 8, 18]. a “temporis” (BS) Dominica II Adventus Ante Sanctissimam Communionem [f.5r] Punctum 1. “bCum audisset Ioannesb” (Mt 11[, 2]). b-b “Ioannes autem cum audisset” (ibid.) Considera causam fuisse, quod Praecursor Christi suos ad eum delegaret, scitatum, an esset verus Messias? quia volebat in carcere illo Herodiano crudelissimo solatium habere ex eo, quod in vivis existens cognosceret iam venisse promissionem Patrum: et ne forte Discipuli sui dubitarent, cui accessuri essent post obitum

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==