Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

406 inspectio cordis Post Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Nam virtutes caelorummovebuntur” (Lc 21[, 26]). Sive firmamenta caeli, sive angelos, per virtutes intelligas, ut- [r]umque necesse est et profecto quam maxime, ut te commo veat commoneatque ad poenitentiam seriam et non seram. Si enimfirmamenta ultimo illo die casura sunt, quid aliud expectan dumuniversae creaturae erit, quam exitus horrendus peccatorum? Si angelicae virtutes, purissimae, sine labe, trement, tu qua facie, quo vultu, quo animo ante iudicem implacabilem consistes, cumsis plenus macularum faedissimarum? Nunc ergo habes tempus acceptabile, tempus salutis; opera tua bona accepta esse Deo queunt: orationes, mortificationes; humilitas, patientia, labor, studium virtutum perfectionis; quorum ne minimam occasionem omittas exercendorum, ut secure prae- mium Regni caelestis, et vocem illam optatissimam: “Venite” [Mt 25, 34] cum praedestinatis ovibus, accipere excipereque possis, ac pascua ingredi sempiterna. Amen. 2. “Tunc videbunt” (Lc 21[, 27]). Considera Christum ad iudicandum venturum cum Apostolis suis omnibusqe iis, qui suam crucem amplexi sunt; hoc enim ipse praedicens: “Vos”, inquit, “qui secuti estis me, [...] sedebitis [...] super sedes vestrasa, iudicantes duodecem tribus Israel” [Mt 19, 28]. Tunc crucis amatores adhaerebunt dexterae Crucifixi speque iam pleni, imo certi salutis et aeternae beatitudinis consequendae, miram hilaritatem et laetitiam praeseferent. Abominatores vero et contemptores crusis laevam tenebunt, quos conscientia incredibili cruciatu affliget. Videbunt enim universa mala sua patrata et simul videbuntur; [f.4v] cum ibi, tam beatorum virtutes, quam damnatorum scelera, toti mortalium caelitumque immortalium catervae patebunt: et quae mortales tantopere occulunt peccando, ea universae creaturae universale iudicium manifestabit. a “duodecim” (BS) Habes igitur quod te avocet a quibusvis etiam levissimis imperfectionibus et stimulet ad virtutem: facies, forma, terror, severitas

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==