405 recollectiones in dominicis In luna, refugii et benignitatis lucem extinctum iri, iuxta illud: “Et luna non dabit lumen suum” [Mt 24, 29]; id est, beatissima Virgo Maria, quondam, et nunc omnium nostrumMediatrix apud Filium, pro nullo mortalium in tribunali horrendo et iusto interpellatura est. In Stellis, hoc est, sanctis Patronis, omnem splendorem periturum, nimirum miserationes, intercessionesve cessaturas. Apostoli enim, sicut et alii divi, ne quidem hiscere die illa terribili audebunt, humano more loquendo: attoniti tantum, dicam etiam trepidi stabunt, ut dictum illud testatur: “Eta virtutes caelorum movebuntur” [Lc 21, 26]. a “nam” (BS) Quare ad tam metuendum tribunal et tremendi Iudicis aspectum, nulla alia praeparatione tibi opus esse censeas, quam optima et integerrima conscientia, quae nec divinum sola veretur iudicium. 3. “Et in terris pressura gentium” (ibid.). Si, cum nostris temporibus aliqua inordinata et cruenta bella, pestes, fames et turbatum variis afflictationibus tumultibusque mundum intuemur, dicere soleamus, diem esse iudicii, aut similem iudicio extreme. Quid tunc dicturus es, cum invisa videbis, inaudita audies, Deummisericordissimum omnemmisericordiam exuere? angelos trepidare? iustos pavere? Nam illo tempore, illo die, illo momento, et iustitiae iudicabuntur, discutientur et ad unguem examinabuntur. Si, quando iudicium aliquod saecularis iudicis adimus, homines permetuunt et timore percelluntur atque sese ad idem variis modis comparant, maxime vero curant, ne scelere convincantur. Quantopere tibi enitendum est, ut te simili ratione ad caelestis iudicis tribunal praepares, praeterita peccata poenitentia dig- na eluendo, futura cavendo, praecipue [f.4r] frequenter et devote sacram Communionem frequentando, qua et culpae delentur et divinae Maiestatis furor placatur et conscientia quietem summam nanciscitur.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==