Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

404 inspectio cordis caelestia intravit, et inde, iuxta Apostolorum quempiam testantem, venturus est iudicare vivos, et mortuos5. a sunt qui hoc verbum legunt: “detineri” Quod si indicia diem hunc decretorium praecessura, tam futura sunt horrenda, ut mortales ad mortem exoptandam compulsura sint6, quanto horribilior ipse actus iudicii, et facies erit? Recogitabis itaque utrumque Domini adventum, tam ad salvandum, quam ad condemnandum constitutum esse, et te ad utrumque serio per bona opera praesentemque communionem curabis disponere. 2. “Erunt signa” (ibid.). Quamvis apertissima haec doctrina sit de signis, quae, futurum est, ut compareant ante diem iudicii; tamen non abs re tu illam sic potes expendere: Cogita per Solem Salvatorem mundi intelligi, qui est Sol iustitiae7; per Lunam Sanctissimam Dei Genitricem: de cuius venustate dictum est: “pulchra, ut luna” [Cant 6, 9]. Per stellas, omnes iustos sanctosque Dei; quibus promissum est: “Fulgebunt iusti, asicut stellaea” [Sap 3, 7]. aa “et tamquam scintillae in arundineto discurrent” (BS) Atque primum si[gnum] [f.3v] in sole futurum esse existima: furorem magnum, qui faciem illam in monte Thaboreio splendidissime lucere visam8, in valle Iosaphat teterrimis nebulis, subducto misericordiae et clementiae lumine, obscurabit9. 5 Cf. 2 Tim 4, 1: “Testificor coram [...] Iesu Christo, qui iudicaturus est vivos et mortuos [...]”. Cf. etiam: 1 Pet 4, 5 et Mt 16, 27. 6 Cf. Apoc 9, 6: “Et in diebus illis quaerent homines mortem, et non invenient eam: et desiderabunt mori, et fugiet mors ab eis”. 7 Cf. Mal 4, 2: “... nomen meum Sol iustitiae, ...” 8 Sermo est hic de Transfiguratione Iesu Christi; cf. Mt 17, 113; Mc 9, 2-13; Lc 9, 28-36. “Una tradizione costante, attestata già da Origene, da san Cirillo di Gerusalemme e da san Gerolamo, identifica nel Tabor il monte anonimo della trasfigurazione di Gesù” (Enciclopedia della Bibbia, Torino 1971, vol. VI, col. 741). 9 Cf. Ioel 3, 2.12. Vallis Iosaphat est “valle dove tutte le nazioni saranno riunite da Dio per il giudizio finale” (ibid., III, 1105).

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==