Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

403 ??? [folia: 2r2v vacua; f.3r] [PARS I] Dominica I Adventus Ante Sanctissimam Communionem Punctum 1. “Erunt signa in sole, et luna, et stellis” Lc 21[, 25]. Considera nihil posse sine Iustitia regi, et consistere, tam apud mortales, quam apud Deum. Unde veteres Aethnici finxerunt Aeacum1, Rhadamant[h]um2, Minoemque3, iudices apud inferos agere, animasque mortalium ab iis iudicatas esse: ut demonstrarent, nihil unquam sceleris impune committi, et absolvi4. Sed nos multo magis detineria iudicii metu, avocarique a malo debere; utpote qui non fabulis didicimus, sed ex veritatis aeternae ore hausimus, non fabulosorum aut fictorum iudicum conspectum nos subituros, sed vero Iudici Veri Numinis Filio sistendos ad reddendam cogitationum, verborum operumque omium nostrorum rationem: qui Filius Numinis unius soliusque post mortem atrocissimam tumulo surgens quadragesimum circa diem regna 1 Aeacus est Iovis filius. Regnasse dicitur apud Oenopiam, sive Oenonam. Hunc tantae iustitiae fuisse dicunt, ut apud Inferos animarum creditus fuerit a Plutone dilectus iudex cum Minoe et Rhadamantho, et peccantium peccata discutere et pro meritis poenas inferre. Cf. Septem Linguarum Calepinus, Hoc est Lexicon Latinum, (SLL) Ed. Octava, Patavii 8 1758, s.v. Aeacus. 2 Rhadamanthus est filius Iovis et Europae, frater Minois. Regnasse dicitur in Lycia. Iustissimus fuit. Hinc a Poetis iudex infororum fingitur. Cf. ibid., Vol. II, p. 243. 3 Minos est filius Iovis et Europae, Rex Cretae, qui primus Cretensibus leges dedit. Propter insignem iustitiam fabulati sunt, Minoem apud inferos iudicem animarum constitutum fuisse. Cf. ibid., p. 28. 4 Cf. Parandowski Jan, Mitologia, Warszawa 1990, p. 155: “Oto na podwyższeniu wznosi się trybunał, gdzie siedzą trzei królowie: Minos, Ajakos i rudy Ra- damantys. Niegdyś sprawiedliwie panowali na ziemi, a po śmierci wola Dzeusa ustanowiła ich sedziami podziemia. Przed nimi stoją dusze, a oni ważą ich błędy i dobre uczynki. Po wyroku cienie odchodzą tam, gdzie im przeznaczono pozo- stają na zawsze”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==