Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

385 excerpta e i et ii editione non claudi parietes, infinitis virtutum, quas comites ex nationibus exteris assumpsisti, proba exemplis. (pa) Nos vero, qui Tuumreditumlaetissimis animis celebramus, etiam Tibi, ut nobiscum mutuo gaudio perfruare, latitiae causas aliquot subministrabimus, aut monstrabimus; ut universus noscat orbis, non tantum Te Patriae laetandi materiem attulisse, verum etiam Tibi eandem in hac reduci obvenisse. (b) Quid enim reperisti in Patria, Illustrissime Domine, quod animum Tuum virtutibus refertissimum non exhilaret? (t) Dedit operam Illustrissimus, Excellentissimusque Parens Tuus, ut, quam turbatam turbatus reliquisti, eandem laetam laetus postliminio reperires. (q) Itaque ille, postquam flammis, armis, et aquis hostem terruisset, deque non solum Polonis, sed etiam Prussicis urbibus trans mare abegisset, tanto [p. 225] demum studiosius Patriae incepit curare pacem, quanto sago togam pluribus acceptiorem esse novit. (pa) Miraberis, Illustrissime Domine, fortunatissimum ex fortissimo Duce fetialem, cum, quod antea nunquam, multo licet ex utraque parte adhibito conatu, nobis contigisse poterat, perpetuum cum vicina consanguineaque gente foedus ab eo diligentius compositum pennicius trutinabis. (t) Si deinde perpendes ex uno Polonorum Sueticorumque Pactorum666 fonte totius pacem Christianitatis emanasse, hic non solum laetaberis, sed totus immenso gaudio consumere. (t) At haec in Prussia gesta sunt, Russia iam Te vocat, Illustrissime Domine, admiranda invictissimi Parentis tropaea, maximae laetitiae incitamenta, Tibi monstratura. (t) Confer eo Te mecum, et quantum initio terroris concipies, tantum gaudii delibabis in fine. (q) Eruperat Moschoviticis e focis ingens horrendaque flamma, iamque vicinas Russiae terras, ipsamque deinceps Russiam tanta strage absorbebat, ut Poloni Tui, proximum Ucalegontema ardere667 conspicantes, suae quoque Patriae vastissimum incendium metuerent imminere. 666 Cf. Halecki, op. cit., 200: “Il 1660 [ 3 maggio] portò finalmente la desiderata pace con la Svezia, con condizioni accettabili. [...] L’opera del congresso di Oliva, che rappacificò le due nazioni fu garantita da Luigi XIV...”. 667 Ucalegon,-ontis “nobilis Trojanus, qui tempore Troiani belli ob senium

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==