384 prodromus reginae artium – excerpta benevolentissime excipi, honorari, munerari. (b) Video simul doctorum, simul piorum virorum sacris interesse frequentius praedicationibus; ab iisque optime instructum, et suavissimis deliciis refocillatum discedere paene invitum et coactum. (b) Video Te denique omnibus hic admirationi esse et honori; Paternaeque gloriae agentiumquondamdominiscelebrataesuavemfructumdelibare. (q) Quantus vero qualisve Tibi in Germania paratur honos, iam longe perspicio, sed quoniam metuo, ne ad Caesareae, quam adis, Maiestatis lucem orationis meae obscurentur lumina, malo tempestive in Patriam deflectere665, et quanti hic tua praesentia aestimetur, cum tanti facta sit absentia, exponere. (b) Omnes iam Te agnoscimus, Illustrissime Domine, verum Aquilae Sarmaticae Pullum, cum Tuam excellentissimam indolem in tam multarum Sole gentium egregie probaveris. (b) Hinc communi gaudio relaxamus frena, ubi tantos tamque amplos peregrinationis Tuae fructus reportamus. (b) Nec aliter, in Patriae portuTe consistente, laetamur; quam, cumlatepermaria, terrasque Polonum vulgares nomen, laetabamur. (b) Omnia bona in Tua perpendimus absentia, maximi vero praesentiam aestimamus. (t) Quidquid enim alibi virtutum, decorumque collegisti, hic in Tuae Patriae amplissimo campo seminabis, et [p. 224] universa Polonia fructus metet uberrimos. (t) Non opinamur, Te minus bonorum ex nationibus exoticis, quam Illustrissimus et Excellentissimus Parens Tuus attulerit, attulisse: quin plus attuleris, non inique sperare possumus et divinare. (q) Inde maxima nobis laetitiae seges nascitur, considerantibus praesertim: Multum Polonae Fortitudini externam prodesse Prudentiam; qua quoties illa suas gubernat vires, insuperabilis est. (t) Talem Te fore praevidemus, Illustrissime Domine, qualis Athenis Philippus Macedoniae rediit; vel qualis eiusdem filius Alexander e gymnasio prodiit Aristotelis. (t) Ingredere iam plures extra muros Poloniae commoratus menses Tuam Spartam, et quantum sit in domestico pulvere non volutari, intra privatos 665 Cf. ibid., 46: “Dn. 5 III 1662 [Lubomirski] stanął via Wiedeń w Warszawie, po przeszło dwuletniej nieobecnońci”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==