383 excerpta e i et ii editione Paterno pectore deprompsisti, ex omnium Maiorum transtulisti monumentis, studiosissimis orthodoxae doctrinae virtutisque populis inspiciendam praebere. (q) Itaque frequentebas ipse divina templa saepius,et alios [p. 222] frequentantes laudabas, ut maximum bonum bono foveres exemplo, et elogio commendares. (q) Quodsi Te publicae aliquando recreabant scenae, in iis quoque religionis zelum contemplabaris; ubi nihil erat levitatis, maturitatis omnia, Hispanorum propriae virtutis, plena. (pc) Sed nihil, credo, magis ibi suspexisti, quam abstinentiam; nihil melius imbibisti, quam frugalitatem. (q) Quanquam istae Tecum peregrinatum virtutes exiverant; quodque vel mirari, vel laudare, vel sequi in aliis alibi videbaris, iam illud in Patria pridem Tibi insitum, vel a natura, vel ab educatione, vel Numinis beneficio possidebas; ubi religiosissimis Maioribus ortus a pientissimis praeceptoribus informatus, in sanctissimis gymnasiis conversatus eras. (b) Quod igitur alii Te discere apud alias gentes opinabantur, hoc Tu iam partum in Patria Tecum ubique terrarum ac gentium circumferebas. (ps) Quare Te illae praeclarissimae nationes, optimae virtutum aestimatrices, continuo mirabantur, mirantes colebant, colentes variis afficiebant muneribus, ut, quod ab iis acciperes, hoc illarum memoriam in Tuo animo imprimeret; quod illae vero Tibi offerent, hoc Tui faceret ac generaret apud eas perpetuam commendationem et recordationem. (b) Exeamus ex Hispania, et ad illud omnium nationum populorumque emporium, Romam inquam, festinemus. (t) Video Te hic, Illustrissime Domine, Beatissimo Christi Vicario devotissime pedes exosculantem; video ab illo complexum humanissime, pretiosa donatum benedictione, magni vere Magni Filium Parentis aestimatum664. (t) Video deinde sacra loca studiosissime [p. 223] invisentem, Divorum Apostolorum limina religiosissime venerantem, innumerabilium Martyrum sparsam consecratamque terram sanguine, miro devotionis sensu contrectantem. (b) Video Te purpurati Senatus palatia officiosissime frequentare, in iisdem 664 Cf. ibid., 46: “Nie znane są daty pobytu Lubomirskiego w Italii [...]. Był... na audiencji u papieża w Rzymie”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==