382 prodromus reginae artium – excerpta qua statum sexumque [p. 221] omnem probe moderateque vitam ducendi rationis tacite admonebas? qua Sybariticum luxum659 vitabas, Capuanas delicias660 contemnebas. Circaeo imbutas philtro661 voluptates respuebas, et respuendas esse Tuo docebas exemplo. (q) Tanta denique admiratione illos, quibuscum tibi fuit conversatio, implesti, tantam Polono, Tuoque generi gloriam peperisti, ut, apud quos in Galliis morabaris, hi ad nos in Poloniam venirent inspecturi propius illum fontem, ex quo praeclaras animi corporisque dotes, quas per alienum solum circumferebas, hausisti. (m) Nihil dicam, qua ibi diligentia in honestissimas literas incubuisti: quo discendi studio decem fere magistris quotidie operam dedisti: quo acumine Tuum ingenium commendasti: qua solertia Tibi praescriptas artes perdidicisti. (m) Nihil demum referam qualis in privato, ac in publico simul eras; quam singulari voluptate, qui in te inspicerent, implebas; qua gratia apud Principes pollebas; quo favore Christianissimi Regis excipiebare et tractabare662. (b) Properat enim alio mea oratio, et Te iam ex Galliis in Hispaniam navigantem incipit comitari663. (t) Pergebas huc, non malae gratia curiositatis, quod solent infiniti; sed emolumenti. (pa) Volebas ut opinor, genuinum illum, qui semper in illo floret imperio, Catholicae religionis cultum inspicere, et avitam quoque Tuam pietatem, quam ex Maternis uberibus hausisti, ex 659 Sybariticus, idem quod Sybaritanus quod ad Sybaritas spectat “cives urbis Sybaris inMagna Graecia. Deliciis dediti fuere prae omnibus aliis populis, erantque ingeniosissimi omnium voluptatum architecti”. “Frugalitas apud Sybaritas forsitan odio foret. Fuere etiam summe fastuosi”. Ita sec. CLL. 660 Capuanus ad Capuam pertinens. “Urbs amplissima et ornatissima fuit, magnificentia aedificiorum, amplitudine semitarum, ager Campanus orbis terrae pulcherrimus”. Ita sec. CLL. 661 Circaeum philtrum “enchanted love-potion”; Circe “an enchantress, daughter of the Sun and Perse”. Ita sec. CLD. 662 Cf. Matwijowski K. et Roszkowska W., op. cit.,45-46: “wyjechał Lubomirski za granicę (ok. 6 II 1660), docierając [...] do Francji, [...] został wprowadzony na dwór [królewski] i otoczony wielkimi względami [...]. Wywarł doskonałe wrażenie.” 663 Cf. ibid., 46: “Jerzy [Lubomirski] skierował syna do Hiszpanii. [...] W drugiej dekadzie maja [1661 r.] żegnał już Madryt, goszczony szumnie przez Filipa IV.”
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==