381 excerpta e i et ii editione famam gloriosarum mercium Emptor, et aestimator, Poloniae Tuae praesentares. (q) Utrumque tanta Poloni nominis praestitisti commendatione, tanta Lubomirscianae Familiae laude, ut neque nos poeniteat absentiae Tuae, neque Exteros conversationis. (b) Peragrabas imprimis Galliam tanta morum Tuorum ad illius Regulas attemperatione, ut ibi natus, educatus, et ab infantia videreris instructus. (t) Sequebaris Alexandri illius magni exemplum, qui, ne Persis, etsi victis a se vinctisque, exosus esset, habitum etiam illorum nullo cum Macedonum contemptu, sed summa potius cum gloria, gestare consueverat. (t) Nempe illa Sapientissimorum hominum praecipua est ars, et laus, cum quibus et apud quos degant, illos non solum imitari, sed etiam referre. (b) Unde Tibi, Illustrissime Domine, in Galliis degenti tanta Gallicum magnatum fuit exprimendi cura, ut gestus, incessus, ornatus, actio, conversatio, domus, mensaque minime peregrina peregrinis hominibus viderentur. (q) Carpant haec illi, quibus non nisi domestica suaque placent; at quorum in pectore prudentia, discretioque omniummoderatrix virtutum sedem fixit, semper immortalibus elogiis dignum esse ducent eum, qui, uti tritum illud sonat, Romae Romano vivit more. (t) Verum ad Te redeo,Illustrissime Domine, ut reliqua gesta Tua Gallica per quam compendiose expediam, ac virtutes, quas maxime gens illa in Te suspexit et celebravit, breviter attingam. (pa) Prima in Te lucebat prudentia; cum talis in facie gentis illius apparere semper volebas, qualem Lubomirscii, qualem Comitis, qualem Supremi Marschalli, qualem Imperatoris militiae, qualem tot titulis et dignitatibus ornati Parentis Filium conveniebat videri. ( f ) Hinc aula Tua, Comitesque, hinc quotidiani sumptus, hinc universa negotia tempori, loco, personisque mirifice fuerunt accommodata. (b) Tu vero ipse tam bona Te ratione moderabaris, ut in immaturo adolescentiae vere maturae fructus aetatis, quotquot in Te summi principesque viri oculos defigebant, colligerent. (pa) Quibus ego deinde modestiam Tuam, cuius ad nos paene a Baltico littore promanabant exempla, praeconiis venerabor? qua Tu plurimos Tuae vitae observantes non tantum in laudem Tui concitabas, verum etiam ad imitationem pelliciebas?
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==