Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

380 prodromus reginae artium – excerpta (u) Plurium dierum tristitiam hodierna, quam capimus ex Tuo reditu, laetitia detersit. (b) Nimirum Sarmatici Vatis praeclara Veritas est: “Alterno redeunt choro Risus, et Gemitus, et madidis prope, Sicci cum lacrymis Ioci”658. (b) Maeror ille noster, quem ex diuturna Tua conceperamus absentia, reduce Te evanuit, et anxietati finem laetissima reditus Tui imposuit solemnitas. (b) Adeo sapienter fecerimus, si diem hunc gaudiorum esse decernemus. (u) Ut enim sidera, sic magni, clari, charique viri sine magna nequeunt animorum redire alacritate. (q) Quos igitur Sol ab Indis revertens effectus causat, hos Tu redux ab alieno sole calentibus terris, Illustrissime Domine, produxisti; nempe non solum nos, verum universam Poloniam ad festivos plausus, excitasti; quandoquidem optimis filiis in patriam remeantibus universae Patriae interest laetari. (b) Sed me, cunctis interea tripudiantibus, unica res sollicitum facit: quod scilicet hodiernae diei laetitiam, [p. 219] non ita, atque par est, explicare possim. (b) Conabor tamen, Illustrissime Domine, Tui solemnitatem reditus ad praesens, qua potero verborum et rerum contentione, transmittere; ac nostra Tuaque gaudia, vel eorum saltem causas, orbi proponere universo. (b) Quodsi mei conatus perexiguus effectus videbitur, affectus profecto, quo praesens opus aggredior, maximus et immensus est. (u) Tu porro solam intentionem iudicabis. (b) Ac primo, quae maximam nobis laetitiam, Te, Illustrissime Domine, ad nos redeunte, pepererunt, animadvertes facillime, ubi quid de Tua sentiamus absentia, quanti praesentiam aestimemus, intelliges. (t) Discesseras a nobis non odio tactus Patriae, sed ut Polonam virtutem, candorem, magnificentiam, exteris demonstrares; et exterorum vicissim dotes, consuetudines, ritus, 658 Sarbievius M. C., Lyrica, l. I, Ode II: “Lyricorum Libri IV”, Lutetiae Parisiorum 1647, 9. Ipse author in annotatione marginali indicat quod hoc “exordium” provenit “a Sarbieviano effato”, cum citatione ad Lyricorum L. I.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==