Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

371 excerpta e i et ii editione Nam, sine quo durare diem se velle negarat, Hoc sine iam durat mille valetque dies. Ipsa domi extructo cubat inter serica lecto Stragula; sub gelida filius alget humo. Ipsa habitat Mauris pendentia tecta columnis; Assiduo nati spargitur imbre caput. Aurea maternos pingunt aulaea penates; Hunc fovet informi triste cubile situ. Imperat ancillis famulantibus illa, capitque Perpetuas inter prandia lauta dapes; Ipsea nec obsequiis colitur neglectus, et exsors Nil de maternae munere lancis habet. a “Iste” (BHE) Sedula quin itidem nocturno tempore mater, Obvia ne nati prodeat umbra, cavet. Usque adeo bpotuit fierib de matre noverca, Ut nati genitrix horreat ora sui?”628 b-b “fieri potuit” (BHE) 10. Praxis VII629 Infernalium paenarum, de quibus apud Bidermanum ibid. Dives epulo queritur, descriptio. “Hei mihi; quas veni miserabilis hospes in oras? Quae facies tetri, quamque inamaena, loci est? Vos procul hinc, moneo, procul o divertite! Vestros, Qua praeiere mei, vos removete pedes. Omnia funestis operit nox atra tenebris, Horridaque offusum retro agit umbra diem. 628 Bidermann Jacob, De mortis horrore: Heroum Epistolae, Epigrammata et Herodias, ep. I, Antverpiae 1624 (BHE), 7-11, in Lib. I: De quatuor Novissimis. 629 PRAr, pp. 80-82, praxis ad illustrandum Caput V: De Descriptione.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==