366 prodromus reginae artium – excerpta et inimici Patriae civis minus consideratam resistentiam, irritum subito reddatur620. Ergo te liberam, Polonia, esse dicam, cui unus copiose verum insane loquens homo, cum vult, imperat? tu ne cares omni iugo, quam factiosus aliquis Drances621, una vocula dum libet, opprimit? Assere tu quantumvis; [p. 36] negat orbis te esse liberam; sed vel servam, vel licentiosam, quod abominabilius, affirmat. Bellum tibi pro aris et focis gerendum est; sine consensu omnium te ipsam defendere non potes. Vidua manes, et Rex tibi quaerendus est; non concordantibus universorum Ordinum suffragiis Regem habere non potes. Indiges, vel necessitatis gratia, vel ornamenti, ut tui thesauri augentur; promulgas ergo legem agrariam, quis eam suscipit? tributa imponis, quis persolvit? illi ipsi, qui ex tuis ornamentis fiunt copiosi, qui tuis fulgent opibus, gaudent inopia benefactricis, et ex tuo tuam nolunt sublevare egestatem. In tanta ergo tui oppressione, quis nisi insanus te liberam appellabit? Venio iam ad praeclaras tuas leges, quas, nisi liberos nimis tuos Equites offendere metuerem, haereses nominarem. Quid? tu divinae iustitiae rigorem tuis Statutis audes mitigare? Deus oculum pro oculo, vitam pro vita reddi iubet; tu pauco aere multis ereptam lucis usuram persolvendam esse statuis? Deus non est acceptor personarum; omnes cuiuscunque sint status atque conditionis, scelestos puniendos esse censet; Tu, si manum plebeius nobili iniciat dilaniandum esse iudicas; contra, nobilem, quamvis innumeros profecto ex plebe crudelissime trucidet, ne tangi quidem per620 Cf. Halecki, op. cit., 201: “L’abuso più pericoloso che condusse ad una forma aberrante il sistema parlamentare polacco, fu senza dubbio la pratica del «Liberum veto» di triste memoria, che permetteva ad ogni deputato di sciogliere la Dieta e perfino di rendere nulle le decisioni prese precedentemente al suo intervento. Questa assurda conseguenza del principio dell’unanimità del voto [...]”. È nota la data del 1652, “allorchè la Dieta venne messa in crisi dal deputato Siciński”. 621 Est persona, quae apparet in opere Virgilii Aeneis, l. XI, 336ss: Opera, Lip- siae 1844, 359-360: “Tum Drances, idem infensus, quem gloria Turni obliqua invidia stimulisque agitabat amaris, [...] seditione potens [...] surgit, et his onerat dictis atque aggerat iras: [...]”.
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==