367 excerpta e i et ii editione mittis, liberum esse proclamas, crumenam plectis Tyranni, non caput? Haeccine tua libertas est? o Polonia! pudet me tui dedecoris, quod tibi liberi tui pariunt saepe et imponunt. Ah! quam non bene audis apud exteros, ob insolentem Domesticorum [p. 37] libertatem! Quin etiam ipsi tui Reges, quid de te sentiant, sentisne? Unius gravissimi ac sapientissimi Regis Stephani unica Oratio, quam turpem tibi inussit notam! tu ab hoc non libera, sed licentiosa; non nobilis, sed infamis; non Regina, sed serva, es nuncupata. Nec immerito: servit enim gravem servitutem, qui nescit insolentes regere, vel non vult castigare. Illud autem, quam, non dicam sacrilegum, sed noxium est, quod specie tuarum libertatum, sacras violas immunitates? Barbarae quoque gentes tanti Religionem aestimabant et aestimant hactenus, ut scelus esse maximum putent, aliquod Deo sacrum vas vel attactu digiti polluere; Tu saevis in vasa optimi Sanctissimique Numinis, cum Christos eius non tangis, seda laceras: cum tua libertas, eorum suffocat libertatem. Quae comitia fecisti, in quibus Ecclesiasticos non oppugnasti? quot conventus habuisti, in quibus Spirituales non oppressisti? quae tributa imposuisti, a quibus Sacrosanctum illum Summorum Patrum Ordinem exemisti? Miles hybernis indiget? in Spiritualibus bonis locatur. Famelicus est? pane Christi nutritur. Nudus alget? ab Ecclesia vestitur. Quin etiam compotare vult? Ecclesiae subditi nummos subministrant. a “at” (II ed.) O probrum, non libertatem! Aularum mensae, argento auroque splendent; divina altaria cupro Deum sustentant, plumbo, lignoque! quia Sacra supellex in prophanissimos usus, per speciem Pietatis transfusa est. Verum ne vobis nimis onerosus existam, cum verus esse volo, Auditores, de Polona libertate plura non dicam; tantum illud unicum opto: ut quicumque hanc delicatam Martis Filiam, Libertatem, sinu vestro tenetis,[p. 38] eam sic foveatis, ne in furiosam
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==