Sanctus Stanislaus Papczynski Scripta Collectanea

365 excerpta e i et ii editione Graeciam quoque mortuam videte, sepulta est in suis ruinis, cum Ecclesiasticam libertatem sepeliebat619. Nemo liber esse potest, qui liberam Christi immortalis Regis Sponsam gravi premit iugo. Quamprimum pileatos Dei servos legibus saeculi sub coronam trahimus; mancipamur ipsi continuo perpetuae servituti. Talis si dici non potest Polona libertas, appellabo libertatem, laudabo etiam, [p. 35] approbabo. Sed quis hoc dicat esse libertatem, quod licentiosius, quam barbari vivamus? Vera libertas in custodia legum reposita est; et multo magis divinarum, quam humanarum. At quos ego hic et quotos in Polonia reperiam, qui ideo se nullis affirmant obsctrictos esse legibus, quod liberi sint? Sum, inquiunt plurimi, nobili Domo ortus, libertate gaudeo; quis mihi frena iniciet? quis me in ius trahet? quis puniet delinquentem? quis rebellem domabit? liber sum, dominum ignoro, nisi quem ipse mihi liberrimis suffragiis elegero, huncque talem, qui se iuramento ob- stringat ad me non plectendum, etiamsi videat insolescentem: nam eo ipso, quod liber sum, omnia mihi licere puto. O egregiam libertatem! nisi malis verius vocari licentiam. Iam vero quis credat, hoc esse Polonae libertatis proprium, ut cum se liberam maxime existimet Respublica, maxime serviat? Conveniunt frequenter Sacri Procerum Ordines communi bono consulturi; suos etiam Internuntios ad Concilium mittit Equestris Ordo. En tibi; consentiente Senatu, non discrepantibus Nobilitatis animis, unus tantum, liber scilicet, e medio sese homo proripit, unicum illud “Non consentio”, bis, terve intonat, et iam repente omnia consilia perturbat, adeo, ut, tametsi quidpiam saluberrimum statuendum sit, ob unius improbi plerumque za. [...] Solo nel 1661 i Turchi riuscirono a porre stabilmente il potere nelle mani di un loro seguace [...] che regnò come vassallo del sultano.” 619 Cf. Tommasini F., s.v. Grecia – Medievale e Moderna, Storia: Il Domi- nio ottomano (1460-1820): EI XVII, 901-902: “La conquista turca, [...] non aprì un periodo di pace e di restaurazione civile, ma di una più grave oppressione e miseria. [...] Convertiti all’islamismo..., quei giovani diventavano l’inconscio strumento dell’oppressione della loro patria. Un effetto analogo ebbero le conversioni all’islamismo”.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==