363 excerpta e i et ii editione paci Nobilitati generosum quendam inserit animum, et maximo est ornamento; quod illa considerans, eo maiori in Patriam amore fertur, quo hoc feliciore bono ab ea sese cumulatama agnoscit; nefas inauditum censendum est ab iis committi, qui huic struunt libertati insidias, qui hanc allatrant, qui hac nihil magis pestiferum in Lechico orbe existere mordacibus magis, quam iustis rationibus affirmant. Itane, o Polonae libertatis inimici! rationis lumine capti [p. 32] estis, ut illius decorem splendidissimum non videatis? illius lucem, tenebras putetis? illius pulchritudinem, dignitatem, excellentiam, turpitudinis, abominationis, opprobrii tela veletis? Utinam, utinam vestris ab oculis invidiae caligo deflueret, cerneretis profecto, nihil sub sole Polona libertate praestantius, nihil celsius, nihil pretiosius. a “cumulatum” (I ed.) Aurea est bPolonae nobilitatis libertasb, aurea est; hinc perstringit oculos mancipiorum; parvi non potest aestimari, nisi a parvis ingeniis, animis, iudiciis. Quidquid in amplissimo Sarmatiae Regno ornamentorum reperitur, totum id ab aurea libertate procedit. Aliter non sentitc ullus, praeter eos forsitan, quibus vel generis obscuritas, vel conditionis vilitas, vel defectus virtutis libertatis portam occlusit: aut certe illorum aliquis, qui extincta libertate, Poloniam satagunt extinguere. b-b “Polona libertas” (I ed.) c “sensit” (II ed.) Non ignorant enim, o florentissima florentissimarum regionum Regina Polonia! non ignorant inimici tui, tuum florentissimum statum, integritatem, salutemque omnem in libertatis tuae vindicum Heroum humeris esse reclinatam. Norunt universam tui curam ad Nobilissimos Equites Polonos pertinere; sciunt tuae rei gubernandae apud Sanctissimos et Sapientissimos Senatores quasi in deposito esse collocatum consilium: clare penetrant, te tam diu salvam fore, quam diu aurea libertas his omnibus non fuerit erepta: eo usque te in flore pulcherrimo, in vigore venustissimo, in splendore nitidissimo permansuram autumant; quousque etiam suo in flore, vigore, splendoreque libertas apud Nobiles, inter Equites, in
RkJQdWJsaXNoZXIy MjI2Mw==